CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 742377 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/742377.

Nodus 742377 in documento skerle-n-desc.xml


§ I.

Lex completum promovendi Hungarici commercii systema Deputationi elaborandum commisit.

Dignabatur Sua Maiestas Sacratissima et Inclyti Status et Ordines in comitiis congregati eam Deputationi huic provinciam benigno gratiose deferre, ut circa perficienda oeconomiae publicae obiecta, ac in particulari de serici cultura et propagatione equorum altioris staturae, circa removenda quae commercio obstant impedimenta, ac in specie viarum partim instaurationis, partim conservationis, fluviorum repurgationis, et respective regulationis nec non canalium, per quos partim hi coniungi, partim vero transportus mercium facilitari possit, constructionis; et cum haec nonnisi notabilibus sumptibus perfici possint, constituendi fundi publici, in quem, cum fundationes publicae converti possint, harum quoque eruderationis; denique, cum tricesimale vectigal commercium seu promovere seu etiam impedire vel maxime possit, huius quoque principiorum regulationis proiectum, id est: completum promovendi in Hungaria commercii systema eum in infinem elaboret, quo istud in celebrandis proxime venturo anno 1792. comitiis referri, quaeve potestati legislativae exinde adoptare visum fuerit, in leges publicas referri possit.