CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 741088 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/741088.

Nodus 741088 in documento ian-pan-epist.xml


VIII. Joannes Episcopus Quinque-ecclesiensis ad Cardinalem Papiensem.

Laetus intellexi R. P. V. novam benevolentiam et humanitatem erga fratrem meum D. Varadinensem; quem ut primum sensi ex his jam esse, quos R. P. V. pro suis habet; e vestigio concupivi et ipse huic numero aggregari; ut qui cognatione jungimur invicem, etiam V. R. P. obsequio pariter dicaremur. Offero igitur mediocritatem meam R. P. V. supplicans eidem, quatenus et me perpetuis servitoribus suis adnumerare dignetur. Vt autem quod verbis astruo, rebus indicem, quasdam in praesenciarum meae devotionis primicias, licet exiguas R. P. V. mitto. In quibus peto mittentis magis animum pensari quam munusculi vilitatem. Cetera dicet R. in Christo P. D. Marcus, Episcopus Tinniniensis; qui etiam apud SS. D. N. pro certis causis meis et meorum intercessurus est. Quarum una, quae ad quietiorem mei et Ecclesiae meae statum pertinet, satis quidem ardua est, plurium tamen judicio non inusitata, nec prorsus illicita; nobis vero multis ex rationibus plurimum necessaria. Oro V. R. P. ut in ea re promovenda, sui erga me favoris initium auspicetur. Nemo est, cui pro tanto in me collato beneficio malim obligari quam R. P. V.

Quam Altissimus servet diu feliciter! 1462.