CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 741053 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/741053.

Nodus 741053 in documento ian-pan-epist.xml


VII. Episcopus Quinque-ecclesiarum Ioannes, ad Cardinalem S. Angeli.

Satisfacturus eram debito meo erga R. P. V. literis longioribus, si non earum portitorem contigisset esse R. P. D. Marcum Episcopum Tinniniensem, quem satis scio et ornatius et copiosius omnia relaturum, quae a me scribi possent. Vnum tamen, quamvis et illi coram peragendum delegaverim, nihilominus et epistolae mandandum putavi, plurimam videlicet mei commendationem apud P. R. V.

Quam Altissimus servet diu felicem! Budae. 20. die April. 1462.