CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 740933 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/740933.

Nodus 740933 in documento ian-pan-epist.xml


IV. Ioannes Episcopus Quinque-ecclesiensis Cardinali Diacono S. Eustachii. Reverendissime Pater!

Accensus fama eminentissimarum virtutum R. P. V. quae jam pridem plurimorum sermone longe ac late praedicantur, accensus inquam hujusmodi fama, nec tam meis fretus meritis quam benignissima humanitate R. P. V. confisus, praesumsi prior scribere eidem ac offerre me in famulum et servitorem ad omnia mandata pro viribus paratissimum. Cujus quidem desiderii mei testis accedit R. P. D. Marcus Episcopus Tinniniensis, qui et praesentium literarum mearum brevitatem pariter et ruditatem facile amplius et locupletius viva voce, et commendatione supplebit. Nec tamen tanto teste contentus, misi pro V. R. P. per eundem pignora quaedam licet exilia, ab animo tamen deditissimo profecta, et quasi primicias obsequiorum meorum, quae pro nunc satis impetrabunt, si tantum admitti et respici merebuntur. Si quid praeterea est, quod post fratrem meum D. Varadiensem exiguitas mea possit, cogitet R. P. V. habere se unum ex minimis suis in Hungaria, cui omnia suo arbitratu valeat imperare.

Altissimus R. P. V. diu servet incolumem ac felicem! cui cupio esse quam commendatissimus. 1460.