CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-28+02:00. Nodus 740869 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/740869.

Nodus 740869 in documento ian-pan-epist.xml


III. Epistola praemissa Loco Homerico Iliados Z. Latinis versibus reddito. Ioannes Pannonius Galeotto Martio Narniensi. S. D.

Cum incidissent in manus meas Homerici cujusdam interpretis aliquot libri; tertius, puta, quartus et quintus; nolui quicquam de illo temere judicare, nisi prius et meas ipse vires, in eadem, ut ita dixerim, palaestra experirer. Quod etiam eo libentius feci, ut hoc uno compendio tam Graecas literas, quam versificandi usum, longo tandem postliminio repererem; quarum duarum rerum, ab ineunte, ut nosti, pueritia, semper fueram studiosus; sed jam pridem ambas aeque intermiseram, cum aliis occupationibus districtus, tum quod in hac nostra barbaria, nec librorum copia dabatur, nec qui excitare studium posset, usquam applaudebat auditor. Nec vero ego nunc totam ausu temerario Iliadem aggressus, fastidiosum lecturis et ridendum Satyris texui volumen; sed exercendi tantummodo mei gratia, unam ex tanti operis libro sexto particulam libavi, quae Bellerophontis in primis fabulam continet; quem locum ideo potissimum delegi, quod hujus Herois nomen quidem apud Latinos celebre cognoveram, at vero genus et facta et exitum, passim ignorari videbam. Verum et alia quaedam, notitia et memoratu digna hoc habet carmen. Hic quippe et Lycurgi illius fabula intercurrenti narratione inseritur, quem Baccheo furore instinctum, genua sibi succidisse, complures nostratium poetarum prodiderunt, et omnis locus famosa illa Diomedis et Glauci armorum permutatione clauditur; in qua Martialis more suo jocatur, inquiens: Tam stupidus quondam nec tu, puto, Glauce, fuisti, Χάλκεα donanti χρύσεα qui dederas.

Verum, mea quidem sententia, jam nihil aeque praeclarum, quam moralissima illa humanae nobilitatis sugillatio, ubi peritura terreni stemmatis viriditas, caducis silvarum frondibus aptissime comparatur; ut jam merito desinant mortales barbarico fastu, majorum gloriam jactitare, cum prosapiam suam, medio vere nascentibus, et primo autumno defluxuris arborum foliis quam simillimam esse cogitaverint; ac nonnulla insuper adnotanda, quae legens tu ipse animadvertes. Sed ut omnia liquidius clarescant, contextum tibi poematis breviter intimabo. Praevalentibus adversum Trojanos in campo Graecis, Aeneam et Hectorem Helenus admonet vates, uti restituta quam primum acie, alter eorum, videlicet Hector, urbem petat, ac Minervam supplicationibus et donis propitiandam curet, cujus favore Diomedes et reliqui Graecorum principes, magnam stragem ediderant. Igitur Hector, cum suos fugientes stitisset, et praelio instaurato, Graecos retrocedere coegisset, discessit. Interim in medium utriusque exercitus, quasi singulari certamine pugnaturi procedunt, hinc Diomedes, inde Lyciorum dux Glaucus; quem Aetolus tanquam sibi antea incognitum, diligenter de progenie sua interrogat, simul obscuritatem hosti militanter objiciens, simul provide cavens, ne forte, quemadmodum paullo ante Veneri et Marti, sic et nunc deo cuipiam, sub humana specie latenti, quamvis ignarus, tamen impie congrederetur. Glaucus vero illi excusationem praefatus, tandem commemorat, se quidem a Sisypho et Bellerophonte Corinthiis regibus esse oriundum; sed modo ad Trojam venisse e Lycia. Quibus auditis confestim a Diomede hospes agnoscitur, et amicitia inter eos, variis pignoribus confirmatur. Proinde, ut ad eam partem unde sequentia dependent, regrediar, Hector quidem, inquit, cohortatis suis, Ilium profectus est. Glaucus at Hippolocho satus etc.