CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 740164 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/740164.

Nodus 740164 in documento boskovic-b-ecl.xml


Occiduas nondum sol vespertinus ad undas Urget equos, o Thyrsi; viden', rura omnia circum Incustoditum tondet pecus, et juga bobus Nondum lassati vasta sub rupe coloni Dempserunt. Hac fessi ambo sedeamus in herba; Mox coeptum repetemus iter, leve gramen, et ipse Garrulus offensis invitat rivulus undis. [Thyr.] Te sequar, o Meliboee, libens; nam me quoque longum Fregit iter; brevis et superat labor, aspice saxum, Quod mihi, dum teneros olim depelleret haedos, Monstrabat pater, et gressum accelerare jubebat. [Mel.] Urge, o Thyrsi, gradus, brevis en via restat ad urbem. Interea tu si quid habes, seu Caesaris arma, Seu conjuratos metuenda in foedera Reges Quod referat, modulare; agiles in frondibus aurae, Et circum argutae responsant undique silvae. [Thyr.] Quin potius nos, quandoquidem portamus Eliso Donum castaneasque nuces, et roscida mala, Illius in laudes calamos inflemus, et illum Carminis celebremus; habent et carmina munus. [Mel.] Quis tamen hic circum gemitus sonat. O bone Daphni, Dic age quid viridi recubans sub tegmine carmen Intonsas resonare doces miserabile quercus? [Daph.] Quid faciam, o Meliboee, aut quae solatia restant, Cum neque per silvas, cum nec per inhospita lustra Heu nostri quondam decus ingens ruris Elisum Reppererim, licet et silvas, et inhospita saxa Lustrarim, jaceamque ingrata solus in umbra? [Mel.] Fortunate puer tibi si tam pulchra querelas Causa movet, moestos fletu corrumpere vultus Desine. Quem dudum per devia rura secutus Quaeris adhuc, nostras, si nescis, ille per oras Regnat, et hos montes, nemus hoc, et flumina servat. Aspicis ut levior ventus sonet, ut nemus ipsum Vernet, et insuetis se floribus induat arbos? Et nemus, et domino plaudit locus ipse recenti. [Thyr.] Quin haec vimineis fragrantia dona canistris Inspice, balantemque agnum; illi haec rustica dona Urbem ad vicinam, non est via longa, feremus. [Daph.] Felices nimium tanto Pastore coloni! Silvae felices! Vobis Saturnia regna Iam redeunt! priscumque aetas mutatur in aurum. Nunc tamen o, si qua est pietas, me ducite ad urbem Ducite me, pueri; sic vobis herbida tellus Florentem pecori cytisum ferat, et vagus amnis Limpida sufficiat pastis sua flumina tauris. Ah liceat vidisse semel te dulcis Elise, Et jam fatales mea lumina claudite Parcae. [Thyr.] Ibimus, interea coeptos abrumpere versus. Ah scelus est, mutamque humero pendere cicutam; Incipe Daphni prior, carmen nos deinde sequemur. [Daph.] Muscosi fontes, sacrum nemus, altaque rupes, Et densi frutices, et densior ilicis umbra, Auraque, quae tenues umbras quatis, aut mihi Elisum Reddite, vel lentas hic propter fluminis undas Cernetis morientem, et corpus inane tegetis. [Thyr.] Solvite jam fessis, pueri, juga solvite tauris, Tityre linque solum; magnus tenet haec loca pastor. Haec loca dum magnus pastor tenet, ipsa virebunt Litora, turgentes scopulus feret ipse racemos. [Mel.] Ite meae jam nunc, laetum pecus, ite capellae; Ludite felices per gramina; regnat Elisus. Iam tristes fugere lupi, jam montibus istis Nullus terrificis trepidabit Pastor ab ursa. [Daph.] Ducite pascentes miseri ad praesepia tauros, Ducite, jam nostris discessit Elisus ab oris. Undique desertos lupus incursabit in agnos. Ipse canis miseras rapiet canis ipse capellas. [Thyr.] O Musae Aonides, o Pastoralis Apollo, Culta nimis quondam mihi numina, venit Elisus, Venit in has silvas; jam nullum numen habetis Et Musae Aonides, et pastoralis Apollo. [Mel.] Venimus en tandem, depromite munera, ad urbem Venimus. O salve terra mihi gratior omni Urbs vetus in gremio si felicissima servas Pastorem egregium, si tu servaris ab illo.