CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 739383 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/739383.

Nodus 739383 in documento boskovic-b-ecl.xml


Quos aditus, quae jam refugis nemora avia claustris Lustrabis, Corydon, aut quos errare per agros Institues? Vitrei per prata virentia fontes, Silvarumque umbrae, convexaque cautibus antra Dicite, quandoquidem campos fastidit, et arva, Dicite quas servet pulcherrima Parthenis urbes? Illam ego per silvas, et per spelaea sequutus Nusquam terrarum invenio. Vacua antra queruntur, Et deserta silent teneri praesepia nati. Fallor, an arborea Coridon flet solus in umbra! O Coridon, quae caussa graves inopina querelas Excitat, et misero jubet indulgere dolori? Nonne vides procul ire greges, et vindice nullo Incustoditas per prata errare capellas? O Lycida, nec cura gregis, nec cura salutis Ulla mihi superest; quid enim jam caetera prosint, Parthenide amissa! Miseros pertaesa colonos Illa abiit, nec quos demum diversa penates Incolat inveni, nec queis in saltibus erret. Nescis ergo, sacris Infantem ut sisteret aris, Ad delubra gradu Matrem properasse pudico? Non equidem audieram, meliora ad pascua namque Ivimus, et teneros procul hinc abduximus agnos. Nunc demum heu serus redeo. Sed prata virentes Si tibi sufficiant haedis pascentibus herbas, Pergentem licuit sacras deducere ad aras? Et licuit; Lycidam nec dedignata sodalem Virgo Parens; aequo tulimus vestigia gressu. O Coridon, o qualis erat! Non pulchrior ullo Tempore divinos vultu adspirabat amores. Ipsa, mihi credas, avulsa a sedibus imi In Dominae occursum Solimeia currere templa Visa mihi, ipsa novo sacra exultare susurro. Tum pius haud tanto inflammatus ab aestu Numinis, o senior quae fata arcana Sacerdos Praecinuit, quales effudit pectore sortes! Nazareos Genitrix, Galileia regna, penates Nunc colit, et patrias servat pulcherrima sedes. Fortunate puer dulcem adspexisse parentem Cui licuit, misero decedentemque mapali Adfari extremum, atque extrema adjungere dona! Ipse etiam, ah Lycida, nisi sors inimica fuisset, Ipse comes venissem, et nostro forsitan agnus De grege lustrales isset sacrandus ad aras; Aut nostra gemeret deductus ab arbore turtur. At modo dum luctus quo consolemur amaros Nil superest; vacuo saltem resupinus in antro Virginei partus cautes, et conscia saxa Servabo, et gracili carmen modulatus avena Illius ad notas nomen jactabimus auras. Ipse etiam, tenerae tondent dum prata capellae, Tecum adero, et si forte placent alterna canemus Carmina, Parthenidi, memini, nam alterna placebant. Incipe tu, Coridon, te fistula nostra sequetur. Muscosae cautes, et conscia Virginis antra, Quamvis neglecto jaceatis squallida saxo; Vos mihi cara domus, vestro spirare recessu Dum liceat, patrii vilescunt tecta mapalis. Felices umbrae, et manibus reptata tenellis Antra Deo, quamvis silvestri horrentia cultu, Non mihi dulce magis campos Jordanis amicos, Moeniaque, et sedes Solymae incoluisse superbas. Hic ego divinos meditatus Virginis ignes Inflabo ad numerum tenues ex ordine cannas; Haec loca Parthenidem, percussaque vocibus antra, Parthenidem dulci resonabunt saxa susurro. Hic ego divini nomen mihi dulce Puelli Inscribam scopulis, et cuspide falcis acuta Mandabo saxis teneros in imagine vultus; Haec spelunca meos testabitur omnis amores. Vere novo roseum campo Zephyritis honorem Quum referet, varioque ornabit prata colore; Hic ego purpureis populatus floribus hortos Suspendam circum nexas de more corollas. Quum gravis optata pendebit in arbore fructus, Curvabuntque suos poma autumnalia ramos; Hic ego lecta feram plenis pia dona canistris, Et sacrata omni pendebunt munera saxo, Dulce apibus flores, viridantia prata capellis, Hesperus agricolis, fontes sitientibus arvis; Sic mihi dulce fuit cupidos in Virgine vultus Figere, dum nostrum non dedignata mapale est. Triste apibus taxi, maturis grando racemis, Syrius et campis, et flavis messibus imbres; Sic mihi triste, aliis dum, Pupule, vivis in oris, Non posse ad teneras deponere munera plantas. Sed jam lassato Titan subit aequora curru, Vesper et aethereo flammas accendit olympo; Occidit et Titan, et nox cadet ipsa; sed unus, Alma parens, nostri non occidet ignis amoris. Jam tacet omne nemus, volucris tacet omnis, et omnis Fluminis unda silet, sileant et carmina; sed te, Si taceant versus, taceant si carmina, Pupe, Hic locus, hi montes, haec ipsa arbusta loquentur.