CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 738560 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/738560.

Nodus 738560 in documento boskovic-b-ecl.xml


Tytire, quandoquidem patriis divisus ab oris Externos agitare greges, et littora jussus Visere, quae fluctu procul alluit unda marino, Nunc redeo; quid nostra novo magalia cultu Laeta nitent, festoque agitant vacua arva tumultus? O Lycida, infelix Lycida, quae tam invida longum Suasit iter fortuna, aliasque abstraxit in oras, Ne Regum pompas admirarere superbas, Et nostris ignota prius miracula silvis? Quid facerem, male grata mei si jussa parentis Urgebant? Corilos, atque haec viridantia testor Gramina, discessi lugens, Puerumque sub antro, Et Pueri matrem fletu erumpente reliqui; Sed lacrimis nil mota feri sententia Patris. At nunc hoc etiam abfuerat, dum lentus aberro, Ne pompas, et tanta miser portenta viderem. Tu tamen, ut potis es, miserum solare dolorem; Qui Reges, unde adfuerint da, Tytire, nobis. Magna petis; quis enim tot barbara nomina gentis Insuetae numeret? Non si foret ipse Menalcas. Namque Arabas, Tharsosque, et patria flumina Gangem, Nescio quem Gangem, ni mens mihi falsa, ferebant Aurea Pastores tondent ubi vellera, et ipse Inter flaventes undam rapit amnis arenas. Hinc aderant; tantumque viae, tantumque laboris Dulce fuit subiisse, sacrum dum Numinis antrum Visere, dum teneris possent dare munera plantis. Mira refers; nam quis per tot discrimina rerum Errantes duxisse gradus, et Numinis antrum Monstrare, et Puerum potuit docuisse recentem, Quem neque vicinas populi didicere per urbes, nec nisi jam nostrae norint resonare myricae? Index sidus erat, quo non formosior alto Prima nocte faces inducit Vesper olympo, nec revocat clausos ad pascua Lucifer agnos. O Lycida, quam pulchra dies, quum celsa praeiret Stella gradus, quum tergemini longo agmine Reges Servorumque chori lumen sequerentur amicum! Illa, ubi ventum est ad stabulum, tremebunda per auras Constitit, et rutilas visa est demittere flammas. Agnovere locum, nec pastoralia tecti Culmina, nec visum cultu sub paupere Numen Detinuit; sternuntur humi, Puerique Parentem, Et tenerum alterno venerantur murmure natum. Tum clausae promuntur opes: redolentia thura, Et myrrhae pingues, et copia divitis auri, Fundunturque sacris inter cupida oscula plantis? Quid Genitrix tali adspectu, quid Pupulus ipse? Pupulus ambrosiis subridens lene labellis Tendebat teneros ad regia colla lacertos. Illa verecundo vultum suffusa rubore, Atque oculos defixa solo pudibunda modestos, Cautes, crede mihi, ipsas, et corda ipsa ferarum Mollisset, quercusque sacros rapuisset in ignes. Ut demum saturatus amor, vestigia retro Versa premunt, patriasque iterum referuntur ad oras. O miserum Lycidam! en quae mihi gaudia, qualem Praeripuit fortuna diem. Nempe hoc erat illud, Quod tantum quercu cornix clamaret ab alta, Quod toties offensa pedum vestigia, et ipsa nescio quo moesto streperet mihi fistula cantu. At nunc nec misero jam visere sacra licebit Antra mihi, nec vimineis velut ante canistris Munera divinae ad cunas sacrare Parenti. Illa aurum, myrrhamque, et grandia munera Regum Tytire, habet; campos, et pastoralia dona Contemnit, nostros et jam fastidit amores. Non equidem, o Lycida, non est quam munera regum Praevertant; fulvo capitur nec Parthenis auro. Illa mihi de more, sacro dum carmina nato Concinerem, vultu facilis velut ante benigno Adnuit; et cantu nihil est jucundus isto, Tytire, ait, pretium minimum est in munere munus. Simplicitas, et amor fulvo est pretiosior auro. Ergo age, quandoquidem sic est, properemus ad antrum Et quae littorea Mopsus piscator in acta Dona dedit nobis, Puero servata feramus.