CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-28+02:00. Nodus 735904 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/735904.

Nodus 735904 in documento boskovic-r-el-2-carm.xml


Ad Patrem Bartholomeum Boscovich Societate Iessu male erga patriam affectum Patriae ipsius epistola Illa ego quam nimium rabidis agitatus ab Austris Distinet Hesperiis Adria littoribus. Alloquor absentem tua te dulcissima quondam, Nunc invisa animo Patria maesta tuo. Fas foret irarumque omnes effundere habenas, 5 Incutere et iustas ore fremente minas, Ingratumque caput furiali carmine, quali Battiades Ibin devovet, impetere. Haec mihi pro meritis referenda est gratia tantis, Ut vultum horescas, nomen ut ipse meum? 10 Ipsa tibi primas venienti lucis in auras Excepi molli membra tenella sinu. Nutricemque dedi, quae prima alimenta pararet, Illusit curis spes nisi vana meis. Nec tibi plena dedit quae debuit ubera nutrix, 15 Nec te lacte suo nutriit ipsa tigris. Nonne ego sermonis Latii morumque magistros, Quique tibi Pindum panderet, ipsa dedi? Nonne tibi silvisque tuas campisque paravi Ac medio toties aequore delicias? 20 Tot merita atque ipsum Patriae venerabile nomen, Improbe, sunt animo despicienda tuo? Quin etiam promissa fides, iurata voluntas Commovet haud sensus irrita facta tuos. Mente tenes nostra cum discedentis ab urbe 25 Ex oculis caderet plurima gutta tuis? Vestibas teneras prima lanuguine malas Ingenuusque aderat tunc tibi in ore robur. Ah, quoties: „Vale – dixisti - vale, Patria tellus, O, tellus iterum nostro adeunda pede! 30 Tempus erit; bis nona olim cum advenerit aestas Cum reducem aspicies meque meamque ratem. Tum vero aut iterum nunquam tua littora linquam, Vel si Italas rursum cogar adire plagas, Excidet haud unquam ex animo dulcissima nostro 35 Patria et Illyrici littora grata maris. Tunc etenim adnitar, si forte redire licebit, Sedibus ut nunquam cogar abire tuis. Per mare, per ventos, per omnia numina ponti Adriaci iuro quae mihi fausta precor.“ 40 Venisti. Hesperias cito sed revocatus ad oras. Me fugit, ut Getici littora saeva Maris. Cur non et mortale genus caelique potentis Poscimus iratos in tua damna Deos? Cur Ventos, sceleris cur non bene conscia tanti 45 Imploro Adriaci Numina laesa Maris? Picenas olim si quando missus ad urbes Tentabis facilem per vada salsa viam, Ut feriat subito stridens Aquilone procella, Sponte irata tuam mergat ut unda ratem. 50 Quo tamen abripior? Quid inani concitor ira? Ipse minas, iram temnis et ipse meam. Non ea sum meritas quae possim sumere poenas. Ira nec heu quidquam nostra timoris habet. Effusi satius cohibere furoris habenas 55 Nec formidandas deposuisse minas. Proque minis lacrimas et vota adhibere precesque Si modo te lacrimae si modo vota movent. Haec saltem patriae facies miseranda movebit Corda tibi, nisi sint aemula tigridibus. 60 Non me bella premunt. Italisque tot urbibus ardens Qui furor extremum iam parat excidium. Fusa iacent cunctis dum tetra cadavera campis, Unda cruentati dum rubet Eridani, Armis dum totus late circumstrepit orbis, 65 Nulla premunt campos arma inimica meas. Bella tamen graviora mihi Styx atra minatur, Iam me iam telis imperit illa suis. Iam prope pulsa meis Pietas procul exulat oris. Una prope Improbitas regnat et omne scelus. 70 Tu quoque, sancte Pudor, iam nostras deseris arces, Quo tam iam dudum conspicienda fui. Quae quondam patrios servare assueta penates, Nec nisi nosse suam casta puella domum, Heu, nunc ignotos quam saepe impune pererrat 75 Illa lares telis icta Cupidineis? Est mihi quae vires Erebi, quae comprimat arma, Quae gerat impavidas in pia bella manus, Loiolidum sacrata cohors, assueta triumphis, Auspiciis cuius tu quoque bella geris. 80 Saepe mihi haec alias infernos reppulit hostes, Iussit et ad Stygios saepe redire lacus. At modo quid prosit? Sermonis conscius huius Vix inter multos unus et alter adest. Alter et Illyricas longe digressus ad urbes, 85 Nunc procul, ut solet, hinc se suaque arma tulit. Caetera turba regit proceres. Quem femina poscat, Qui populum data dirigat arte rudem, Vix unus superest. Sed et ipse laboribus impar Immodicis operam postulat usque tuam. 90 Postulat ille tuam. Nam te non aptior alter, Vel si quis tota quaereret Italia. Sive Italo, seu sit patrio sermone loquendum, Artem nemo sua vinceret arte tuam. Illyricos omnes Loiolae castra secutos 95 Doctrina ipse unus vincis et ingenio. Nec tamen haec periisse putes te Patria quamvis Ut populo possis consuluisse vocem. Spondeo non populus tantum dicentis ab ore Plurima pendebit docta caterva tuo. 100 Namque mihi haud desunt seu qui vaga sidera norint, Seu rerum causas, seu bene posse loqui. Adsunt, qui Musis et Apolline dicta favente Verba ligent Latiis Illyricisque modis. Ingeniis ego terra ferax, hic te quoque digna 105 Ergo manet dotes scaena parata tuas. Quod si forte meis potius te distinet oris, Quae mihi vis auri, quae mihi pompa deest, Quodque peregrino careant palatia luxu, Ornatu careant quod mea templa suo. 110 Ista licet desint, alias tamen usque parare Delicias animo sum potis ipsa tuo. Utque tibi puero placui, placuique canenti Facundo laudes carmine saepe meas, Seu terris dum te Mavortia Roma Latinis 115 Abstractum a dulci detinet Illyria, Seu dum Turrigeris augusta Perusia muris Te tenet ad Tuscae nobile murmur aquae. Ipsa ego nunc etiam potero placuisse nec illis Quas tum laudaras, sum sine deliciis. 120 Servat adhuc solitas et Montovierna volucres, Servat adhuc pisces pulchra Gravosa suas. Et manet ille inter geminae confinia lymphae Quo te detineat nobilis Umbla, sinus. Adriaci decus Umbla maris, qua nulla per omnem 125 Nymphas inter adest pulchrior Illyricum. Quam mater genitam sinuoso in litore tellus Haud tenui ditat fonte perennis aquae. Illa mare haud ullo defessa labore viarum Intrat, se nymphis miscet et Adriacis. 130 Quid mea quae Melite donat chonchilia iactem? Quid memorem plenis ostrea grata vadis? Quae si cuncta olim fecere ut dulcior essem Ipsa tibi rutilis Patria sideribus, Nunc quoque cum maneant, poterunt placuisse animoque 135 Efficient ut sint nunc quoque grata tuo. Sljedeća četiri stiha se nalaze na kraju pjesme. Pjesnik sugerira da se ta četiri stiha umetnu umjesto dva precr- tana At venisse vetant, quos si modo linquis amicos Adria vix iterum posse videre sinet. Quis? Tibi in Hesperiis tantum numerantur amici Urbibus, in nostra nullus amicus adest? Hoc etiam invenies veteres in littore amicos. Hic germanus adest, hic tibi trina soror. Hic tua cara parens, hic plurima turba tuorum. His etiam certe semper abesse nefas. Ergo, veni! Facilem iam spondent aequora cursum. 145 Iamque leves Zephiri lintea plena vocant. Auguror. Advenies. Laetis micat ignibus aether. Ipse mihi laevum Iuppiter intonuit. Ergo, meas navis quae prima accedet ad oras, Me laetam puppo cernet adesse suae. 150 Namque aderis. Vixque egressus dulcissima mille Ore feres patriis oscula littoribus.