CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 725782 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/725782.

Nodus 725782 in documento tubero-comm.xml


Selynes interea Tauricam chersonesum subigit, Tartarorum auxilia impetrat; cum exercitu ad Istrum in Triballorum agro considet; simulato odio patri blanditur et stationem sibi in Hungarorum finibus concedi postulat.

Interea Selynes, natu ultimus regulorum, magni uir spiritus, cognito patris consilio, insita animo industria haud cunctandum tali tempore ratus aliquem in Thracia locum, Constantinopoli uicinum, occupandum censuit, satis gnarus, qui regulorum sedem regni tenuerit, eum imperio quoque procul dubio potiturum. Commissa igitur cuidam ex amicis Trapezuntia satrapaea cum quinquaginta lembis per Euxinum mare enauigat, atque in Tauricam chersonessum, quo loci distantia patri eius in Europam aduentus minus suspectus foret, cursum dirigit. Eam regionem a Taphro, nobili urbe, Capham corrupta antiqua uoce aetas nostra nominat. Chersonesso, pulso inde patris praesidio, in potestatem redacta filioque suo atributa, Sarmatas Chersonessi accolas, quos nunc Thataros dicunt, sibi amicitia, affinitate cum his contracta, iungit: nam filiam Thatari regis filio suo in uxorem accaepit.

Itaque ex illis gentibus ipsius regis uoluntate ad tria millia armatorum facile confecit, licet haec natio, ferox illa quidem, sed ad pugnam cominus ineundam nullius fere usus sit, utpote sagittis emissis magis terga uertere quam gladio rem gerere assueta. Quibus suis copiis adiunctis nauibusque impositis contendit, qua Ister in Pontum influit. Inde Istri ostia praeteruectus ad Istropolim Tomosque et circa illa loca copias suas exponit. Mox Moesiae ulteriora petens inter Aemum montem et Danubium amnem in Triballorum agro consedit. Inde credens patrem coeptis suis, quia nemo obuiam se tulerat, haud obstare, transgressus Aemum ad Rhodopem montem accessit. Hinc ad patrem Hadrianopoli tunc agentem literas querelarum plenas dedit, petens ut sibi eum adire liceret. Bazethes enim metu terrę motus aliquot ante mensibus e Bizantio Hadrianopolim, urbem ad Hebrum amnem haud procul a Rhodopes radicibus sitam, secesserat. Ferunt autem epistolam in hanc sententiam conscriptam fuisse:

Selynes Bazethi patri, regum maximo felicitatem.

Quum accepissem, pater, te simul morbo, simul senecta molestam uitam /254/ ducere, atque ideo nolle amplius mole regendi imperii grauari, et paterno casu, ut par est, indolui, et non mediocris cura salutis Othomanii imperii animo meo iniecta est. Quare saepius ad te nuntios cum literis misi, ex quibus quaedam intelligeres, quae non minus ad conseruationem imperii tui quam ad gloriam et amplitudinem spectare uidebantur. Nunquam tamen per quosdam consiliarios tuos, qui officii praetextu regiam tuam obsident, ullis nuntiis aut literis meis aditus ad te patuit. Quod quum et imperio perniciosum putarem, et toleratu mihi perdifficile esset, a seruis scilicet filii nuntios aditu paterno arceri, id per me agendum censui, quod per nuntios et literas nequiui. Quare supplex peto, ut filio patrem adire liceat, et ea coram loqui, quae ad statum Turcaici imperii et decus Othomanae familiae pertinere tu ipse iudicabis, quum mihi accessum dicendique potestatem concesseris.

Vbi ex literis Bazethes ad amicos retulit agitatumque, an Selynes ad patrem esset admittendus, nemo id faciendum suasit. Omnes enim fere Achimathis partes se fouere simularunt, quia rex in illum inclinabat, licet non idem animi habitus omnium esset, nempe quibusdam imperium ad Selynem trahentibus, sed nemo suo ipsius periculo Selyni consultum uolebat. Itaque censuerunt Selynem primo molli rescripto reprehendendum, quod iniussu patris prouincia sua Trapezunto excessisset, deinde quod non accersitus ad patrem praeter morem Turcaicum uenire in animum induxisset. Iisdem literis hortati sunt eum prouinciam suam repetere omniaque ex parente sperare, quae indulgentissimus pater in liberos conferre debeat, si ipse patris uoluntati morem gerendo eius beneficio dignum se praestiterit. Selynes uidens aditum sibi ad patrem negari, nec ad regnum aquirendum ullam spem in patris uoluntate relinqui, animum ad alia praesidia paranda conuertit. Attamen uelato odio ad patrem fallacibus blanditiis nuntiat se fore in patris potestate, uerum magnopere rogare patrem, ne se ad gloriam natum releget in Cappadociam, et ibi inglorium desidere cogat, sed permitteret se esse in finibus imperii Hungaris adiacentibus. Ex hoc se nec patri suspectum fore, utpote procul a Constantinopoli et regni sede ablegatum, armis uero ita operam daturum, ut omnes Christiani pariter et Turcae intelligant se ueram Othomani sobolem esse. Hoc autem dicebat, non quo Hungaris bellum inferre uellet, quippe quos ne omnibus quidem Turcaici imperii uiribus aggredi auderet, sed ut, feroces gentes ad Danubium positas imperio nactus, et patrem facilius in suam adduceret sententiam, et spem regni caeteris fratribus praecideret ― nam Turcae Europaei, maxime qui Danubium accolunt, Asiaticis uirtute longe praestant; ad hoc ut, si fortuna consilio eius aduersata fuisset, se e proximo ad Hungaros conferret, eorumque amicitia ac opibus et regem Turcaicum territaret, et nouarum rerum cupidis praesto esset. Nam nemo fere regum potest esse omnibus adeo commodus, quin habeat aliquos in regno saltem occultos aduersarios, qui sane quum non deest eiusdem uir stirpis, quem regi opponant, facile noua consilia uel leui intercedente offensa capere solent.