CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-28+02:00. Nodus 724470 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/724470.

Nodus 724470 in documento tubero-comm.xml


Corone Turcas ultro recipit; Nauplienses ad parem sortem frustra sollicitantur.

Capta urbe quinto et quadragesimo die postea quam oppugnari coepta est, custodiisque firmata milites fessos reliquum diei quiescere, corporaque curare iubet, nec tamen, quibus commessatio cordi fuit, insequentem noctem laetam per potum agere inhibuit. Nam et ipse, quum se sub primam uesperam in tabernaculum recaepisset, duces, qui pone secuti erant seque deduxerant, ad coenam inuitat. Vbi quum quidam uictoriam eius diei uerbis per assentationem, ut fit, extollerent, rex affirmauit multo melius quam sperarat rem Dei munere contigisse. Etenim, inquit, hosteis putaui aereos, plumbeos inueni. Nempe Turcam Methone ui capta Venetorum contemptus perinde incesserat, ac si uictoriam non magna ex parte casus, sed uirtus omnino sibi uendicare posset. Quae quidem uerba literis quoque, quibus huius expeditionis successum quibusdam amicis scripsit, inseri iussit, usus sane solutiore quam eius mos erat dicacitate, parum etiam aduertens, nisi scribae imprudentia id factum sit, minus gloriosam esse ex imbelli hoste uictoriam.

Postero die militibus naualibusque sociis conuocatis primum Deo immortali, Turcaico ritu, quamquam qui trinum Deum esse non credat, nescio quid aliud quam Deum colit, gratias egit, quod se urbis eo ipso die, quo ei subsidium importatum esset, compotem fecisset, deinde militum uirtute collaudata, pręmiisque ex cuiusque merito ornata, quatuor prouinciarum praefectos, quos Turcae sangiacos uocant, quod per timorem segnius muros subissent, ignominia notauit, prouinciasque quibus praefuerant ademit, atque in uincula capite puniendos coniecit. Verum quum deprecante Achimathe Cossicio (is erat regi carus in paucis), tum ne praesentem militum laetitiam minueret commilitonum nece, supplicium his quidem distulit, sed crimine non exemit. In eorum locum totidem ex gregariis militibus, qui primi murum ascenderant, suffecti: adeo apud Turcas uirtus uel infimae fortunae uiris gloriam ac decus conciliat.

Methonis expugnatio Coronem quoque, duodecim millibus passuum inde distantem, cum quibusdam ignobilibus castellis, uoluntaria traxit ad Turcam deditione. Coronaeis praeter libertatem, si quid tamen ea amissa reliqui sit mortalibus, nihil ereptum. His rebus in Peloponneso gestis Bazethes, classe Hellespontum repetere iussa, ut ibi quassatae reficerentur naues, cum omnibus copiis praeterquam quos Peloponneso custodienda reliquit, Istmo digressus Serras uersus (urbs est Macedoniae) profectus est, inde Hadrianopolim petit; prius tamen quam Peloponneso excederet, Naupliensibus ad uoluntariam deditionem nequicquam tentatis, propterea quod hi neque recenti Methonis clade, cuius Turcae praetore Methonensi cum quibusdam captiuis ad murum in conspectu productis eos admonuerant, neque insueta Turcis singularique in Coroneos humanitate compelli ad defectionem potuerunt. Vi autem urbem aggredi haudquaquam uisum est, quum ne, si incoepta minus successissent, notae aliquid praesenti inureretur uictoriae, tum ne nimia Venetos oppugnandi auiditate reliquos in se Christianos concitaret, cogeretque hostes inuidia inter se dissidentes metu communis periculi una coire.

Porro Turcae haud alia magis re quam Christianorum regum fraeti discordia nos oppugnant, quod plane quum ex multis aliis rebus, tum ex illorum precationibus, queis ter interdiu utuntur, facile apparet. Etenim dum diuinam rem agunt, ut ex gnaris Turcaicae linguae accaepi, hoc maxime Christianis, quos ipsi sua uoce Iaüros, hoc est Allucinantes nuncupant, imprecantur, ut hi uidelicet nulla unquam societate ac amicitia una iungantur, sed semper bellum gerant, mutuisque inter se odiis continenter digladientur. Quas equidem praeces uereor ne Deus nostris sceleribus irritatus eo magis exaudiat, quia nemo iam Christianorum principum, ne ipse quidem Romanus pontifex, quicquam salutare in medium consulit. Quisque regum deserto publico bono suis rationibus seruit: inde cauendis atque struendis inuicem insidiis per metum suspicionemque territur tempus. Quo profecto furore non modo nostrae occasioni desumus, sed etiam suam communibus hostibus oppugnandi nos damus occasionem. Sed de hoc latius alias dicemus, quum huiusce quęrelae in commodiorem inciderint locum.