CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 723031 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/723031.

Nodus 723031 in documento tubero-comm.xml


Turcae in Croatia a Cara Michaele Dalmata, in Moesia autem a Milone Belmusio Hungarorum duce fortiter repelluntur; Vladislaui regis ignauiam Hungari palam detestantur.

Caeterum ne Turcarum animos illa calamitate infractos esse Hungarus, et uicinus, et per se grauis hostis, arbitraretur, Bossinensis satrapes nulla foederis habita ratione (pax enim inter Hungarum et Turcas erat) contractis quingentis circiter partim equitibus, partim peditibus, praedatum in eam partem Dalmatiae, quam Choruatiam appellant, est profectus. Quod ubi Ianus Coruinus, Dalmatiae praefectus, cognouit, et ipse dimissis per regiones suae prouinciae nuntiis, ad trecentos equites celeriter contrahit, atque, ut sunt Hungari elatioris spiritus, ne numero militum, sed uirtute potius superior esse uideretur, cum hac tantum manu obuiam hosti progreditur. Nec tamen fortuna destituit temeritatem. Erat apud Ianum quidam Dalmata, Cara Michael nomine, uir et animo et corporis uiribus in paucis memorandus. Miles quondam fuerat regis Matthiae Coruini, uerum ab eo ad Turcas metu iudicii transfugerat, quum latrocinii cuiusdam esset accusatus. Aliquot post annis Matthia extincto in Hungariam redierat, multis apud Turcas praeclaris facinoribus aeditis, quibus quidem uiri fortissimi nomen adeptus fuerat.

Is igitur cum centum tantummodo praeesset equitibus ab ipso Iano ei attributis, fraetus uirtutis suae fama rem summae audacię est aggressus. Praemissus enim a duce cum turmalibus duntaxat suis ad explorandos hosteis, adeo alacri animo occurentes Turcas est adortus, ut eos statim in fugam conuerteret. In qua quidem fuga plus quam dimidiam illorum partem occidit, nullo fere ex suis amisso. Tanta profecto fuit siue Turcarum formido, quae quidem rem uel maxime solet euertere, siue Michaelis uirtus, siue fortuna, quam ut saepius diximus, ubique pro Dei uoluntate accipimus.

Nec circa Danubium per idem tempus res quietę inter Turcas et Hungaros erant. Milon Belmusius natione Moesus, Hungarorum ducum haud postremus, forte domi in Tibisciensi agro agebat. Itaque festum Sacrosanctae Resurectionis diem celebraturus ad aedem diuae Virginis, quae haud procul a domo eius sita est, una cum filio et sexaginta circiter comitibus proficiscitur, diuinisque ibi rebus Graeco ritu peractis ad epulas et largiorem potum de more patrio conuertuntur. Deinde ubi satis epulati sunt, partim ad uarios lusus, partim ad quietem pro suo quisque ingenio sese conferunt. Non latuit hoc Turcas, qui Semederiam urbem, in ripa Danubii, in Moesico agro, a Stephano Despoto exaedificatam, Taurinoque circiter uiginti millibus passuum distantem, praesidio obtinebant. Namque pridie quam eo Belmusius accessisset, uenturum eum Turcae per quemdam transfugam accaeperant.

Itaque praefectus Turcarum euocatis circiter trecentis equitibus, prima uigilia traiecto Danubio, tribus fere millibus passuum a supradicto fano in quadam ualle occultus consedit; quum noctu eo peruenisset, ibi paululum et sese quieti dedit, et caeteros quiescere iubet. Mox hominum simul et equorum curatis corporibus tenuique cibo more Turcaico confirmatis, sexta diei fere hora, ratus, ut euenit, eo tempore Moesos uino graues futuros, quadraginta tantum equites progredi et Milonem leui certamine lacessere imperat, atque si hostis in se irrueret, sensim cedere, donec eum ad uallem pertraheret, ubi ipse expeditus cum reliquis equitibus rei gerendae expectabat opportunitatem. Milon, ut ei nuntiatum est Turcas adesse, equum, praesto enim erat, confestim ascendit, idem caeteros suorum facere iubet. Coactis itaque in unum suis, paululum deliberabundus haesitauit, utrum ferro decerneret, an praelium fuga uitaret. Verum postea quam paucos Turcarum conspicatus est, fraudis securus pene cum inermi et semisomni ex recenti crapula turba in hostes impetum facit, ratus sibi uel imparato ad pugnam indecorum fore cum paucis hostibus non dimicasse. Tametsi ad conseruandam fortitudinis famam nihil minus faciat quam temeritas: nam sicut pugnare, quum neccessitas cogat, aut spes uictoriae subsit, fortis uiri est, ita certamen interdum detrectare, quum id ratio suadeat, prudentis ducis est. Non enim semper felicitas temeritati sufficere potest.

Turcae, ut edocti erant, instantibus cedunt, Christiani uero eos fugientes usque ad insidiarum locum insecuntur. Ibi pro numero utriusque partis atrox praelium exortum est, pluresque Turcarum quam Christianorum interfecti sunt. Verum paucitate nostrorum, uulnereque Belmusii patris, et quod Belmusius filius temere in hostem inuectus ceciderat, maiorem cladem Christiani accepisse uisi sunt. Milon Turcarum fraude, suo uulnere et filii morte ira inflammatus, ubi ex praelio domum reuersus est, omnes captiuos Turcas, quorum non paruum numerum apud se habebat, e custodiis eductos, crudeliterque excruciatos interficit, atque ita seu dolori suo indulsit, seu antiquorum ritu, quem sane plerique Illyrici, uerae religionis inscitia, quibusdam in rebus adhuc retinent, manibus filii parentauit. Nec contentus captiuorum nece ― nondum enim ira ex dolore concepta mente decesserat ― ut primum per uulnus licuit exercitu partim ex suis, partim ex amicorum militibus ac clientibus coacto, hostium fines ingressus agros late populatus est, nihilque crudelitatis in hosteis, quos casus obtulit, praetermissum, non aetate confectis, non mulieribus, non infantibus pepercit.

Caeterum haec Turcarum in Milonem fraus haud mediocrem regi Wladislauo conflauit inuidiam, posteaquam res et uulgi rumore, ut fit, et ipsius Milonis querelis per Hungariam dissipata est. Fremebant passim plebs principesque, uoces regia indignae maiestate audiebantur, quippe iam haud dissimulanter, dolore uerecundiam uincente, Vuladislauum segnem, desidem, ignauum appellabant, utpote cuius animum nec gloriae cupiditas tangeret, nec infamiae turpitudo morderet, rursus manus ad coelum tendentes regem Matthiam Chugniadem Coruinum amissum quasi uiuentem impares desiderio implorabant. Hunc unicum regem fuisse praedicabant, qui non modo ciues suos ab externa ui tutari, sed etiam imperium suum augere nosset; Vuladislauum cum perfida Turcarum gente foedere iungi, nempe qui plura nefanda facinora per pacem et inducias, quam dum bellum gerunt, perpetrent, incursiones in agros de improuiso faciant, populationes, spolia, raptus exerceant, nihil tuti arma deponentibus relinquant, quippe queis nihil ueri, nihil sancti, nulla prorsus iurisiurandi religio inesset.

Haec aut his similia, prout dolor animi iratis uerba suppeditabat, ab Hungaris tum in Vuladislauum, tum in Turcas merito iactabantur. Nam sicut Turcae priuatim fidem egregie colunt, ita ubi publica affulsit utilitas, omne ius fasque prae ea contemnitur. Tantum nimirum his inest uel malis artibus imperii augendi studium.