CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 721915 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/721915.

Nodus 721915 in documento tubero-comm.xml


Matthiae regis uidua, ex impudenter conficta sponsaliorum causa, Vuladislauum regem defert Pontifici.

Hac coniuratione hunc in modum compressa, perturbationis quoque, quam his scriptis memoriae prodidimus, iam fere exitus fuisset, ni Beatricis reginae importunae obstitissent nuptiae. Haec enim foemina, decoris ad matronam spectantis penitus oblita, nulla etiam primi coniugis inclyti regis Matthiae Coruini generisque clarissimi habita ratione ― fuit enim Ferdinandi, Neapolitani regis, uiri in administrando regno longe omnium praestantissimi filia ― ad hoc immemor sterilitatis suae adeo exoptauit Vuladislaui coniugium, quo sola esset apud Hungaros reginae nomine uocitata, ut quum tandem rescisset se ab Hungaris elusam, palam profiteri Vuladislauum iusto sibi congressum matrimonio haud erubuerit. Nec ei satis fuit hanc iniuriam ab se confictam priuatim intra parietes deplorare, uerum etiam stulta quorundam amicorum persuasione ad Romanum pontificem eam deferre haud dubitauit, regemque ex iure uocatum pontificis subicere iuditio. Quo facto et proprio nomini turpissimam inussit notam, et Vuladislauum, simulque regnum Hungariae maximo affecit incommodo, dum Hungari regis coelibatu publicis uiribus, ut erat, plurimum deesse arbitrantur.

Quam ob rem ipsi Hungari suo capti dolo fraudis suae praemium infamiam cum graui reipublicae detrimento reportarunt. At profecto et culpa omnino carituri fuissent et Lodouicum, nunc admodum puerum, uirilis iam aetatis regem Vuladislauo amisso habuissent, si id statim a morte Matthiae Coruini ingenue negassent Beatrici, quod nec polliceri ei inconsulto Vuladislauo honestum fuerat, nec propter foeminae sterilitatem erat ullo pacto promittendum. Quocirca non tam Beatricem, quum eius cupiditatem sexus et naturae fragilitas aliqua ex parte excuset, quam Hungaros accusandos censeo. Natura enim muliebris animus affectionibus obnoxius eius tantum modo perturbationis uictor fere euadit, quae uel nullam, uel minimam, ut ita dicam, promittit uoluptatem. Cuius equidem rei admonitus cogitatione referam paucis miserabilem cuiusdam puellae casum, quae dum nimio moderari nequit amori, magna omnium admiratione sibi ipsi mortem consciuit. Atque eo id libentius narrabo, quoniam et ea res in hanc incidit aetatem, et quo talis monimentum exempli omneis a tam foedo reuocet scelere.