CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-28+02:00. Nodus 709125 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/709125.

Nodus 709125 in documento marul-mar-rdcg.xml


Marcus Marulus Dominico Papali salutem.

Commentariolum a te in Craina nuper repertum, inter uetustissimas gentis illius scripturas Delmatico idiomate compositum, tuo rogatu Latinum feci, Croatię Delmatięque regum gesta continentem.

Res certe digna relatu et quam non solum nostrę uernaculę linguę gnari, sed etiam Latinę intelligant. Ex hac enim historia et boni exemplum petere poterunt quod imitentur et mali per quod sese corrigant. Atque hoc illud fuit quod et te impulit ut me ad historiam transferendam urgeres, et me ut tibi obtemperarem. Magis tamen tuus erga me amor laborem hunc coegit me subire; quid est enim quod illi non debeo?

Vale. Anno Christianę salutis MDX.