CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-05-07+02:00. Nodus 708758 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/708758.

Nodus 708758 in documento razmilovic-b-eleg.xml


ADMODVM REVERENDO PATRI BERNARDINO TISSIÇICH VVLGO NICOLANDA OLIM PROVINCIALI DIGNISSIMO. Quod fuit in votis longo iam tempore, tandem Ponitur ecce meis ultima meta notis. Est labor haud modicus, modica licet arte triumphet: Huic modico magnum pondus inesse patet. Carmina concludunt haec namque fidemque Deumque Si tamen ulla Deum claudere metra queant. Est forma informis: magis informatur ab ipsa Materia Liber: haud forma dat esse rei. Et licet indigeat nullo custode volumen, Intus Custodem cum sibi charta gerat: Attamen huic aliquem cupio invigilare labori, Zoile, qui dentes arceat inde tuos. Livoris quamquam rabiem quid curo furentem, Materiam tristis, dum bona, Livor habet? Sed quaero excubias quae carmina nostra coronent, Et quae sint operi vera corona meo. Hesperidum procul hinc, vigiles procul este Dracones, Squammigeras iactent aurea mala feras. Respuit ignivomos pariter mea pagina tauros Pagina Phryxei velleris osa boves. Haec siquidem levivm creduntur somnia vatum; Fabula nulla meis debet inesse notis. Aliger hic adest coeli delapsus ab arce: Alitis excubias postulat iste Liber. BERNARDINE PATER, nostri decus Ordinis, alma Lux Spalati, clarum Dalmatiaeque iubar: Tu charitate flagrans, certe Angelus Ordinis huius, Seraphici merito crederis esse Patris. Seu doceas, seu verba tonas divina per orbem, Seu regis, Angelica conditione nites. Hunc quemcumque tibi Librum committo tuendum; Huius tu Custos pervigil esse velis. Cum scriptisque tuo Scriptorem trado favori: Scriptorem et scriptum TV PATER usque fove. Coelitus optato quod si dignabor honore, Nec feret hic Codex irrita vota meus: Quae fuit ante BONAE VENTVRAE pagina, posthac, TE CVSTODE, bonae Pagina Sortis erit. Paternitatis tuae Admodum Reverendae Compatriota addictisimus Frater Bonaventura de Spalato, etc.