CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 706619 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/706619.

Nodus 706619 in documento brodaric-s-epist-1533-05-08.xml


XIV/11 1533. 8. Maii, Quinqueecclesiis Stephanus Brodericus episcopus Sirmiensis Clementi papae VII. Segr. Stato, Principi, 8, f. 82. Editio: THEINER 1863, n. DCCCL, p. 621-622. ETE II, n. 219, p. 249–250. Beatissime pater et domine, domine clementissime! Post pedum oscula beatorum et servitutis mee humillimam commendationem.

Feci Vestram Sanctitatem sepe certiorem de rebus nostris Hungaricis per litteras ad dominos Casalios33 scriptas et ex Posonio, quo pacis faciende causa conveneramus, ac novissime hinc ex Quinqueecclesiis his diebus proximis. Neque nunc aliud scribere possum, nisi rem Christianam eo esse deductam – cuiuscunque culpa id acciderit – ut de regno Hungariae, quod paulo ante vidimus florentissimum ac inter Christiana regna potentissimum, coram Thurcarum imperatore disceptetur et utrique regi illius arbitrio sit standum. Adhuc nihil intelligimus, quid de nobis sit decretum. Quicquid erit, conabor Vestram Sanctitatem facere certiorem statim. Ego sub mirabili sidere sum natus: occupato per Thurcas episcopatu Sirmiensi, quem mihi divus rex Ludovicus cum cancellariatu dederat, nunc episcopatum Quinqueecclesiensem teneo et ipsum Thurcis ad iii vel iiii miliaria vicinum, adhuc quidem satis insignem, sed magno periculo expositum.

Deus Optimus Maximus Sanctitatem Vestram semper conservet felicem et incolumem. Ex Quinqueecclesiis, 8. Maii 1533. Eiusdem Vestrę Sanctitatis humillimus servulus et capellanus Stephanus Brodericus Sirmiensis manu propria 33 Familia de Casaliis legationibus insignis fuit. Eo tempore Franciscus, Gregorius et Iohannes connexus habebant cum legatis Iohannis regis. Franciscus et Iohannes et in Hungaria versabantur, ubi hic a rege Ferdinando anno 1535 deprehensus est.