CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 705405 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/705405.

Nodus 705405 in documento grisogono-f-speculum.xml


P. Nardinus Celineus ad Federicum Chrysogonum Accipe, Chrysogone, antiquae lux aurea gentis, Cuius in arcanis omnia pulchra latent. Ingenii, quos ipsa tui admiratio fecit, Iudicii versus accipe queso mei. Ecce tibi (fateor) Petosyridos inclyta fame Cedit, et Hypparci est gloria facta minor. Tu sortes hominum, fatalia sidera cernis Acrius, et verax inde futura canis. Uraniam solus, divina mathemata solus Percipis, et radio singula quaeque notas. Euclidem superas, geometrica dogmata nemo Te melius tenuit, nec tenuisse potest. Progressus natura suos tibi dedita pandit, Atque per ignotas consulit ire vias. Pythagorae sacros numeros, quibus omnia nectis Sese multiplicans ordine prima monas. Et res in propria discernis origine cunctas Ideasque omnes et Iovis ora vides. Principio causas rerum deducis ab uno, Atque priora sciens posteriora doces. Clam te nil Superi coelis operantur in altis Et nihil inferior te sine mundus agit. Nos autem segnes animi caligine mersi Longius a tanti luminis orbe sumus. O, vir summe, virum qualem non protulit olim Graecia, doctrinis famigerare suis. Pauca fero: quis enim cumulate dixeris artes? Aut quibus excellis dona superba deum? Quod superest oro ne dedignere poetam Versibus his laudes concinuisse tuas.