CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 704977 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/704977.

Nodus 704977 in documento grisogono-f-speculum.xml


De figuris compositis ex triangulis tamquam parente omnium figurarum et primo de quadrato: Capitulum octavum

Quadratum est figura quatuor laterum et angulorum aequalium contenta. Quadrangulum est, quod ex parte altera longius dicitur. Est figura duum aequalium laterum oppositorum et angulorum aequalium. Primo notandum est, quod sicut triangulus est prima figurarum simplicissima et parens omnium aliarum figurarum rectilinearum, quia a nulla componitur, imo omnes aliae ex ipso com ponuntur et compositae iterum in ipsum resolvuntur. Ita et quadratum est prima figurarum compositarum. Unitas enim est impotentia ad multitudinem: ipsa tamen non ponit in numerum. Dualitas vero est prima multitudo: sic etiam triangulus est una figura simplex, irresolubilis in alias figuras, in potentia tamen constituere primam multitudinem in figura et totam reliquam latitudinem, primam vero multitudinem, quae est ipsum quadratum, quod est ex duobus constitutus triangulis, nono Metaphysicae textu commenti 20. Quare erit quadratum prima figura composita dicens primam multitudinem, quia duos triangulos. Pentagonum vero erit in secundo ordine, quia componitur ex tribus triangulis et etiam resolvitur in tres triangulos ducendo lineam de angulo in angulum, quot modis est possibile non tamen intrinsecando lineas iam ductas per doctrinam Campani propositione 32. primi Elementorum Euclidis. Modo dubitatur contra Euclidis modum procedendi. Videtur enim quod est insufficiens, cum mathematicalia sint in triplici differentia, quaedam enim habent unam dimensionem, ut linea; quaedam duas, ut superficies: quaedam tres, ut corpus. Tamen egit de prima et secunda et non de tertia. Quod est maxime de consideratione ipsius geometrae, quia considerat capacitatem, profunditatem, quae sunt dimensiones ipsius corporis. Solutio: dico, quod non est insufficiens, imo doctrinaliter processit et scientifice, sicut convenit tanto philosopho. Vitare enim voluit inutilem repetitionem, scilicet ne idem bis dicatur. Ideo a consideratione de corporibus modo se abstinuit, cum de ipsis pertractare sit locus proprius in xi. huius, ubi incipit a diffinitione corporis. Sed quia ad x. inclusive agit de lineis, figuris, potentia numeri et de extractione radicum, imo lineas et figuras modo diffinit et non ipsum corpus.