CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-28+02:00. Nodus 704905 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/704905.

Nodus 704905 in documento grisogono-f-speculum.xml


De generibus figurarum: Capitulum quintum

Superficies, figura, triangulus, isosceles. Ita se habent per lineam praedicamentalem, quia sunt genus et genus subalternum, species et individuum. Superficies sic diffinitur: superficies plana est extensio plana linea vel lineis terminata. Dicitur plana ad differentiam superficiei sphaericae. Ex qua diffinitione colligitur, quod duae lineae rectae non claudunt superficiem, sed ad minus tres vel una circularis. Est etiam notandum, quod triangulus vel circulus non sunt illae tres lineae, neque linea circularis est circulus. Sed triangulus et circulus est illa superficies contenta et clausa illis tribus lineis et circulus illa continentia a peripheria circulari.