CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 704445 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/704445.

Nodus 704445 in documento grisogono-f-speculum.xml


Capitulum primum tractatus secundi: de arithmeticae nobilitate

Propositum erat in secundo loco velle pertractare de his quae utilia sunt et digna cognitu ad libros Arithmeticae divi Boethii pertinentia, cuius ipse est efficiens vel a Nicomacho accepit, non curo. In reliquis vero generibus causarum fere eodem modo se habet cum his quae de natura quantitatis continuae dicta sunt. Placuit enim mihi non servare ordinem divi Boethii qui ab arithmetica integritate ordinem sumpsit et non ab ipsa quantitate continua. Video enim quod quantitas continua multo maiorem ambitum, latitudinem et potentiam habet quam ipsa arithmetica, quia est parens reliquarum partium mathematicae, ex consequenti aliarum scientiarum. Inquit enim arithmetica cunctis prior est non modo, quod hanc ille huius mundanae molis conditor Deus primam suae rationis habuit exemplar: hinc enim quatuor elementorum multitudo mutata est, hinc motus astrorum caelique conversio et caetera. Nec ista ratio divi Boethii militat contra me, quin debuissem exordium sumere ab Elementis Euclidis et non ab arithmetica tamquam parente omnium scientiarum. Cuius oppositum ego supra dixi, videlicet quod quantitas continua est parens omnium scientiarum, ut probavi. Sed quia contradictio est idem respectu eiusdem et eodem modo sumptum. Sed hic est multa aequivocatio, quia ille numerus, ut est in mente divina exemplar, et ratio vel obiectum sui intellectus, certe sunt substantiae de mente divi Platonis, quia tam secundum philosophos, quam etiam secundum veritatem catholicam non cadit accidens in Deo. Sed iste numerus, de quo quaerimus modo scientiam, est accidens, quia causatus ad divisionem quantitatis continuae. Quare illo modo accipiendo numerum, bene est prior, non solum ista quantitate continua et discreta (quae sunt accidentia), verum etiam ipsis intelligentiis secundis tempore et natura (secundum veritatem catholicam), quamvis secundum peripateticos non sit prioritas temporis in substantiis abstractis, quia in aeternis non prius tempore est unum quam alterum, quamvis in illis sit ordo perfectionis. Tamen de tali numero difficilis est scientia. Maxime apud peripateticos, qui negavere Ideas Platonis, ut sunt abstractae a singularibus. Tamen Aristoteles certe non sensum, sed verba Platonis impugnavit. Quia tales ideae apud Platonem sunt ipsi numeri vel rationes in mente divina existentes (ut supra probatum est), quod certe neque Aristoteles ad hunc sensum negare posset. Numeri vero ad nostrum usum redacti sunt similitudines illorum in mente divina existentium. Quibus in cognitionem illorum in mente divina existentium academici devenere. In quo quidem processu clausum est illud principium celatum divi Platonis, quod et ego celare volo tamquam iuratus ab ipso. Sub quo principio (si Deus mihi vitam prolongaverit) multa praeclara scribere potero. Sed qualitercumque sit, non est nobis in hoc vis facienda, nec volo contraire tanto philosopho, sed sit utrique proprius modus procedendi in ipsam veritatem et perfectionem nostram. Quia talis numerus diversimode consideratus potest esse et prior et posterior natura et perfectione.