CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-28+02:00. Nodus 704368 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/704368.

Nodus 704368 in documento grisogono-f-speculum.xml


Capitulum quartum: de genere causae finalis

Intentio et utilitas idem sunt, quod et bonum accipiuntur pro genere causae finalis. Intentio autem est principaliter tradere mensuras omnium magnitudinum et secundaria intentione tradere omnia mensurabilia secundum sensum iam supra dictum. Utilitas autem est, quod habitis his dispositi erimus ad omnes scientias speculativas, practicas et artes mechanicas. Dico ad scientias speculativas rationales et reales. Rationales, quia cognoscemus medium, quo Aristoteles usus est in fabricando instrumentum syllogisticum, ut infra in primo theoremate primi Elementorum Euclidis dicemus. Ad reales etiam scientias et speculativas erimus dispositi, quia sunt mediae inter divinam cognitionem et naturalem duplici mediatione. Prima, quia participat utraque cognitione secundum unam differentiam in modo scilicet abstrahendi et considerandi, quia secundum esse est in materia et secundum diffinitionem abstracta a materia. Secundo etiam modo mediat, quia divina simpliciter est de obiecto prius noto naturae quam nobis. Naturalis autem ordine procedendi est de obiecto prius noto nobis, quam naturae. Sed mathematica tam simpliciter, quam ordine procedendi est de prius notis nobis et naturae. Ex quo in plus se habet secundum utramque differentiam: quam divina et quam naturalis. Ex quo patet, quod per applicationem est ratio cognoscendi in omni scientia, non solum nostra, verum est etiam ratio cognoscendi ipsius intellectus divini (secundum divum Boethium), quia ea ratione, qua intelligit, eadem etiam et producit xii. Metaphysicae. Sed ratione mathematica intelligit, ergo et producit. Et hoc est quod divus Plato medio mathematico omnia et ipse speculatus est et processit a causis supra effectus, sicut et ipse Deus benedictus. Quod, si haec magis dearticulate vellem explanare, oporteret altius repetere, ubi certe non sensibus corporis, sed sola vi animae opus esset. Divus Plato imitatus et Pythagora, omnis veritatis et subtilitatis acutissimi indagatores, docentes nos res ipsas altius speculari, quam philosophi naturales fecere. Qui ex sensatis tantum in cognitionem procedentes, ad nullam tamen cognitionem devenientes, ad quam sensus non se extendit. Quorum modum philosophandi nunc relinquamus, quia non est praesentis negotii, cum academicos modo convenit imitari. Ubi tamen opus fuerit, peripateticum me esse utique non negabo, quia nulli dogmati ingenium meum quandoque summittere volui, sed omnium veritatem amans omnium veritatem secutus sum. Sed ubi altum pelagus divi Platonis natare proposuimus, aliqua dicemus. Qui per idem medium mathematicum cognovit esse unum, quod in mente sua, principium esse dixit. Quod tamen celare voluit, ne tam divina scientia vilesceret, cui etiam sutores per viam incumbere possent, si palam illud fecisset. Sed voluit, ut sola vi et lumine intellectus agentis cum propriis speculationibus ad tantam divinitatem et felicitatem (ut decet) quilibet pervenire debeat. Unde quaecumque scripsit, sub illo principio celato scripsit deos tamen execrans, ut dignos tali divinitate iuvarent invenire propositum, quo invento illud celare. In quo quidem principio cognovit omnes quiditates relucere. Cognovit etiam, quidnam sit prima causa, quidve secunda, et qualiter prima causa annectitur secundis, quamquam sic obscure descripsit, ut vilibus celaret artem, quos a sua grege sic arcere voluit. Forma (inquit) est quae, cum unitur materiae, corpus efficit, constans ex materia et forma, cum vero forma separatur a materia. Deus est quiditas et essentia simpliciter simplex, iterum in potentia informare omnem materiam, cum summa iustitia donare partem formae secundum merita materiae. Qua iustitia universum constitutum est. Quod dupliciter considerabat: per lineam scilicet rectam et obliquam. In rectam lineam inspiciens inveniebat omnia esse unum: unam substantiam, unum principium immobile. Nam sicut in lineam in rectum aspectam extrema a mediis non distinguuntur, ita etiam in ista consideratione omnia erant unum. Et si Parmenides et Melissus sic intellexerint, quod scilicet primum principium sit unum immobile (ut credendum est), rationes, certe, Philosophi primo De physico auditu omnes cessant, cum in eis impugnandis in aequivocis laboraverit. Inspiciens autem in lineam ex obliquo invenit multitudinem entium, quam prima sui divisione divisit in infinitum et finitum, actum et potentiam, quod idem est, ac in decem praedicamenta, cum actus et potentia circuunt omne genus finitum et terminatum. Iterum istam multitudinem entium considerabat tripliciter, secundum quod sunt tres modi considerandi, qui quidem constituunt tres artifices scientificos et speculativos: mathematicum scilicet, physicum atque metaphysicum. Unde iste imitatus est ipsam naturam: quia speculatus est entia et ordinem universi opposito modo quam naturales fecere, quia medio mathematico a causis procedendo supra effectus, sicut et ipsa natura et Deus benedictus. Sed ne videamur extra propositum digredi, his modo finem faciamus.