CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 704252 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/704252.

Nodus 704252 in documento grisogono-f-speculum.xml


Capitulum primum tractatus primi: de genere causae efficientis

Euclides igitur Megarensis est efficiens huius artis, scilicet libri Elementorum; qui quidem in ista scientia attigit ultimum gradum perfectionis possibilem per naturam: quia nihil excogitari potest, quin illud idem actu vel virtute in dictis suis contineatur bene intellectis et bene applicatis ad ipsas res. Efficiens vero rei subiectae arti non datur in tota mathematica, ex quo neque datur demonstratio in genere causae efficientis, sicut neque in genere causae materialis. Quia cum in eis non sit aliquod agens universale neque particulare, neque materia ex qua, sicut datur in naturalibus, puta corpora caelestia et haec individua materia prima et materia proxima, sequitur etiam necessario, quod non sit demonstratio in genere causae finalis; cum omne agens agat propter finem secundo Physicorum. Sed ubi non est materia ex qua, non est efficiens, quo circumscripto tollitur certe omnis finis. Restat igitur sola demonstratio in genere causae formalis, quia est scientia sexto Metaphysicae et cum omnis scientia sit per demonstrationem a priori vel a posteriori. Sed in ista non a posteriori, quia causae in ea sunt aeque prius notae nobis et naturae, ergo a priori. Ita tamen, quod conclusio priorum demonstrationum sit praemissa sequentis demonstrationis. Quia omnia posteriora natura demonstramus in istis per ea, quae sunt priora natura, quia per causas adaequatas.