CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 701846 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/701846.

Nodus 701846 in documento marul-mar-carmina.xml


M. Marulus Hieronymo Papali salutem.

Nuper petenti tibi ut Francisci Petrarchę, inter Thuscos poetas facundissimi, de beata Maria matre semper uirgine cantilenam suo uernaculo sermone compositam Latinam facerem, negare non potui, licet enim partim ingenii eruditionisque meę paruitas, partim ipsa uertendi difficultas ab eo me non parum dehortarentur. Sunt quippe linguarum proprietates quędam ita natura comparatę ut multa quę in alio idiomate apte, apposite lepideque dicuntur in aliud conuersa degenerare uideantur atque deficere.

Cum tamen hanc tuam postulationem consyderassem non nisi ab animo ipsi sanctę deiparę Virgini deditissimo proficisci, quod poscebas recępi me facturum. Alioquin eandem ipsam sanctorum omnium Dominam offendere mihi uiderer et tibi in amore minus respondere si talibus uotis tuis, tam iustis, tam piis, refragari uoluissem. Accipe igitur a me munusculum quod promiseram, elego carmine utcunque concinatum et, si cythara tua, qua cum Musis posses contendere, minus fortasse dignum, at tamen ab amicicia nostra non alienum, quando quidem non tam opera amicorum ęstimanda sunt quam animus. Exiguum etiam magni beneficii loco habendum est, quicquid pro uiribus pręstatur.

Tu si quam mihi gratiam referre curabis, ea erit cumulatissima si eidem Virgini, cui te penitus mancipatum uideo, me plurimum commendes, tum etiam si in decantandis uersiculis istis tuum acroma, tuos phtongos, rithmos, tonos tuumque melos exerceas, minime quidem ad meorum humilitatem ineptitudinemque uerborum respiciens, sed ipsius, cui dicata sunt, sanctitudinem maiestatemque contemplans. Id si feceris, non Orphea non Lynum non Thamiram non Amphionem, neque Echiona neque Ariona neque Demodocum neque Terpandrum, nec Simonidem nec Timotheum nec crinitum a Vergilio nostro Iopam desyderabimus. Tu unus pro omnibus satis eris.

Vale!