CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-05-07+02:00. Nodus 701828 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/701828.

Nodus 701828 in documento marul-mar-carmina.xml


PREPJEVI
Ad Virginem beatam
M. Marulus Hieronymo Papali salutem.

Nuper petenti tibi ut Francisci Petrarchę, inter Thuscos poetas facundissimi, de beata Maria matre semper uirgine cantilenam suo uernaculo sermone compositam Latinam facerem, negare non potui, licet enim partim ingenii eruditionisque meę paruitas, partim ipsa uertendi difficultas ab eo me non parum dehortarentur. Sunt quippe linguarum proprietates quędam ita natura comparatę ut multa quę in alio idiomate apte, apposite lepideque dicuntur in aliud conuersa degenerare uideantur atque deficere.

Cum tamen hanc tuam postulationem consyderassem non nisi ab animo ipsi sanctę deiparę Virgini deditissimo proficisci, quod poscebas recępi me facturum. Alioquin eandem ipsam sanctorum omnium Dominam offendere mihi uiderer et tibi in amore minus respondere si talibus uotis tuis, tam iustis, tam piis, refragari uoluissem. Accipe igitur a me munusculum quod promiseram, elego carmine utcunque concinatum et, si cythara tua, qua cum Musis posses contendere, minus fortasse dignum, at tamen ab amicicia nostra non alienum, quando quidem non tam opera amicorum ęstimanda sunt quam animus. Exiguum etiam magni beneficii loco habendum est, quicquid pro uiribus pręstatur.

Tu si quam mihi gratiam referre curabis, ea erit cumulatissima si eidem Virgini, cui te penitus mancipatum uideo, me plurimum commendes, tum etiam si in decantandis uersiculis istis tuum acroma, tuos phtongos, rithmos, tonos tuumque melos exerceas, minime quidem ad meorum humilitatem ineptitudinemque uerborum respiciens, sed ipsius, cui dicata sunt, sanctitudinem maiestatemque contemplans. Id si feceris, non Orphea non Lynum non Thamiram non Amphionem, neque Echiona neque Ariona neque Demodocum neque Terpandrum, nec Simonidem nec Timotheum nec crinitum a Vergilio nostro Iopam desyderabimus. Tu unus pro omnibus satis eris.

Vale!
Ad Virginem beatam O pręstans facie Virgo, quam clara coronant Sydera, quę radiis Solis amicta nites, Sol summus casto quam sic dilexit amore Luminis ut plenam iusserit esse sui: Et me cogit amor laudes Tibi dicere cantu, Id tamen absque Tua Musa pauescit ope. Ergo, precor, faueas; nescis Tu uota precantum Spernere, commendat quos Tibi uera fides. Si Te igitur nostri fortuna miserrima tangit, Nunc aures precibus pande benigna meis. Nunc sorti succurre meę, regina superni Sis licet imperii, sim cinis ipse licet. O sapiens Virgo prudentumque agminis una Primaque uirgineos inter habenda choros, O fidum miseris atque impenetrabile scutum Contra fortunę tela minasque necis, O fessi requies animi certumque leuamen His quorum mentem feruida cura coquit: Illos, quęso, oculos quibus expirantia nati Ora uidens flebas icta dolore graui Ad sortis conuerte meę seriemque statumque, Meque Tuo auxilio consilioque iuua. O splendore micans cunctorum Virgo bonorum Editaque ex illo cuius es alma parens, Pręsentis uitę lumen lumenque futurę, Ianua stelliferi semper aperta poli, Filius ille Tuus, Virgo, Regisque deorum Aetheria ad nostras uenit ab arce domos Teque unam elegit per quam conuerteret Euę In lusum planctus inque iocos lachrymas. Ergo Tui nati tanto me munere dignum Effice, nanque Tibi talia posse dedit. Iam Tu gemmato regni diademate fulges, Iam Tibi submittunt castra superna caput. Mens humilis super alta tulit Te culmina cęli, Quo, precor, ascendant quas Tibi fundo preces. De Te fons placida manans pietate repleuit Terrarum uacuo quicquid in orbe patet. De Te iustitię Sol ortus nocte fugata Inuexit ueri dogmatis ecce diem. Filia, sponsa, parens: tria nomina colligis in Te, Tanta Tibi merito sunt data dona Tuo, Tu magni superum Regis dignissima mater, Qui soluit duro sęcula nostra iugo Et libertatis donauit munere mundum Vinclisque ereptos duxit ad astra patres. Eius, quęso, meum transfigas uulnere pectus Quo magis hunc qui me tam bene amauit amem. Te gentes populique omnes mirantur et omnis Te pariter diuum turba uerenda stupet, Nanque Tibi similis sanctarum nulla dearum Esse potest, primi sit licet illa chori. Te casti mores, humilis mens, gestus honestus Et semper sacro pectus amore flagrans Effecere quidem dignam quę sola maneres Perpetuum magni numinis hospitium. Esse igitur poterit per Te mea libera uita Tantis quas patior solicitudinibus, Si tamen in nobis, seges est ubi multa malorum, Germinet oratu gratia multa Tuo. Hinc humilis flexoque genu Te postulo supplex Vt mihi sis uitę duxque comesque meę Vtque meos gressus per deuia lustra uagantes Compellas recti tramitis ire uiam. Virgo potens lucis, tenebrarum nescia, nostrę Fluctibus in mediis sydus et aura ratis, Aspice quam sęuę feriant mea uela procellę Concutiantque meum quanta pericla caput. Affer opem misero, lasso succurre clienti, Auxilium tardet iam mora nulla Tuum. Exigit hoc ętas: albent mea tempora canis, Pallent ora, cutem ruga senilis arat, Caligant oculi, patulę, surdescitis, aures, Vix geritis, tremuli, dorsa repanda, pedes. Denique ad extremos ęui peruenimus annos, Nec tamen auxilii spes mihi parua Tui est. Peccaui, fateor (quis enim sine crimine uiuit?), Sed rogo ut ipsa meis iam medeare malis, Ne super his Coluber possit ridere superbus Meque Tuam frustra poscere dicat opem. Tanquam non semper promptum Tibi soluere uinctos, Aut non concessum iustificare reos! Quin potius sis, Virgo, memor quia culpa reorum Te matrem ueri fecerit esse Dei. Exiit humanis indutus carnibus ille Quas de uisceribus traxerat ecce Tuis Et Tibi dona dedit nulli donata priorum, Vt sis intacta uirginitate parens. Vide igitur quantis impleui questibus auras, Quales heu gemitus corde dolente dedi, Quos lusus qualesque preces, quot carmina frustra Effudi fragili captus amore miser. Immo ex quo genitum ripis tulit Arnus Ethruscis, Nulla fuit nobis absque labore dies. Nunc has, nunc illas partes peragrauimus orbis Per terras, per aquas perque pericla maris. Deinde decus formę mortalis, dulcia uerba Et motus casti signa pudoris habens Inuasere meum feruenti pectus amore Subiectumque suo detinuere iugo. Iam, quoniam teritur tempus mihi, Diua, supremum, Ne cessa rebus consuluisse meis. Ecce dies nostri per plurima crimina lapsi Hei mihi quam celeri pręteriere fuga! Tam cito Threicio cornu uolat acta sagitta, Ventorum rapidus tam cito turbo uolat. Pręteriere dies, mors nigris obstrepit alis Et curuam falcem iam furibunda quatit. Hinc rogo, me tanto subtractum, Virgo, periclo Dirige per uitę iam melioris iter. Illa ego quam quondam totis affectibus arsi Occidit et gelido marmore tecta iacet, Et mea decedens affecit corda dolore, Corda sed hęc semper flere iubebat amor, Milleque me uario iactabant turbine curę, Illa sed unius nescia semper erat. Quam quoque si nosset, nunquid non firma manerent, Quę coluit semper iura pudicicię? Quod nisi certa foret castę sententia mentis, Dedecus hausisset illa, sed ipse necem. Nunc Tu, syderei dominatrix maxima mundi, Tu dea, si fas est Te uocitare deam, Tu uirtute potens, altę Tu munere mentis Prędita, Tu cunctis condecorata bonis, Da mihi quod per se non nostra potentia pollet, Vt mea iam cesset corda agitare dolor, Vtque uelim quod uelle decet, quia certa salutis Spes erit inde mihi, gloria magna Tibi. Nam Tibi posse datum quantum Tibi uelle supersit, Erigere afflictos, pręmia ferre piis. Nec tamen ut magni me pendas, posco, sed illum Qui nos ipse suam fecit ad effigiem, Nec quam uilis ego spectes, sed quantus ubique est Non dedignatur qui meus esse pater. Maiestas immensa Dei nostrique Tuique Te facilem pręstet propiciamque magis. Mens animusque mihi stupuit ceu Gorgone uisa, Sed tamen assiduis fletibus ora madent, Fletibus heu cassis; sed Tu, sanctissima Virgo, Imple, precor, lachrymis uiscera nostra piis, Vltimus ut saltem moeror mihi non sit inanis, Nec qui coenosis commaculetur aquis, Sed purus nitidusque fluens simul abluat omnes Erroris maculas munditiemque paret, Et sese ad uoti referens primordia nostri Exoret pacem iam mihi perpetuam. Virgo fouens humiles meritoque perosa superbos, Tangat Te nostrę conditionis amor. Principium commune hominum Te flectat ut istam Iam Tibi deuotam suscipias animam, Quę, si mortalis labentia munera formę Cum tanta ac tali nouit amare fide, Nonne magis sacri decus amplexabitur oris Cuius et ipse Deus captus amore fuit? Si mihi forte Tuę dabit alta potentia dextrę Fortunę ut cursu prosperiore fruar, Ingenium, linguam, calamum, suspiria, fletum, Cor, curas omnes, Virgo, dicabo Tibi. Ergo magis tuta timidam statione carinam Siste, diu ualidis illa feritur aquis, Et noua mutatę uerso moderamine mentis Vota uidens placidis nutibus illa foue. Aduentat suprema dies, discrimine paruo A gelido durę limine mortis abest. Sic properant anni, fugit ętas, tempora semper Prępetibus pennis irrequieta uolant. Interea stimulis mea mens agitatur amaris Conscia delicti iustitięque memor. At Tu, Diua, omnes uincens pietate fideque Quascunque ętherii continet aula poli, Me commendatum, mater mitissima, nato Redde Tuo (precibus annuet ille Tuis) Vt, quem credentes hominemque Deumque fatemur, Hic felix adsit propiciusque mihi, Et cum finis erit, cęlestia limina pandat Egredienti animę spirituique meo.