CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 701661 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/701661.

Nodus 701661 in documento marul-mar-carmina.xml


Ambrosius Ambrosio eloquii, si uera est fama, futuri Certa nimis puero signa dedistis, apes, Dulcibus implentes patulas tinnitibus aures Atque aliter dulci labra tenella fauo. Hoc magno si credimus euenisse Platoni, Cur non et magno credimus Ambrosio? Par fandi splendore fuit, moderamine uitę Sanctior et ueri cognitione prior. Hic postquam Insubrum pręses peruenit ad urbem, Pontificis fungi cogitur officio. Tunc morum monstrauit iter, consurgere lapsos Iussit et exterso cautius ire pede. Oderat aduersos fidei, nisi dogmata praua Linquere iam uellent, et Tua, Christe, sequi. Intrepidus sęuos dum criminis arguit idem Induperatores, compulit esse pios. Ecclesię firmum columen fuit, inspice quicquid Scripserit, hoc dices uerius esse nihil. Inspice, pręterea, quicquid, dum uita manebat, Gesserit, hoc dices iustius esse nihil. Ergo sydereum merito conscendit Olympum Et fruitur summis perpetuisque bonis.