CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 700904 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/700904.

Nodus 700904 in documento marul-mar-carmina.xml


Iacobus Alphei Alpheo genitore satus, cognomine Iustus Moribus atque suis, hic Iacobus erat. Extitit hic Dominęque nepos Dominique minister, Sed Domini frater dictus ob effigiem. Natus erat sanctus, sed sanctus coepit haberi Cum coepit dubios promere barba pilos. Carnibus abstinuit nec uini pocula sumpsit, Nullo illi placuit tempore tonsa coma. Non unguenta quidem fuerant nec balnea curę, Sed sine fraude fides et sine labe pudor. Huic licuit soli sanctorum sancta subire, Hunc quę uelabat linea uestis erat. Orandi huic usus submisso poplite creber Callorum adduxit duritiem genibus. Tempore quo calicem diuinaque pocula sumpsit, Vllos esurum se negat esse cibos Donec post dura Christum supplicia mortis Surrexisse suo nouerit a tumulo. Exurgens igitur Dominus se reddidit illi Paneque porrecto: »Vescere, frater«, ait, »Ipse ego quippe tuus deuicta morte magister Iam uiuo uacuum destituens tumulum.« Post hęc crudeles Albino autore Leuitę Exercere odiis constituere pium. Vt neget esse Dei Christum de germine natum, Vrgent, impellunt uiribus atque minis. Cum tamen in cassum conatus cęderet omnis, Irati insontem perdere morte parant. Intorquent lapides et multis ictibus illum Deturbant alto deiiciuntque loco. Voluebatur humi confractis cruribus orans Ignoscique suis hostibus usque petens, Vt ueri ignaris; orantis fuste cerebrum Percussum excutiunt: sic obit ille diem. Tanta autem pietas fuit illi et gratia uitę (Si quid Iosepho credere teste licet) Illius ut propter cędem deleta putauit Hebrea gens urbis tecta fuisse suę. Martyrii lętus nunc tempora cincta corona Ostentans Christo iungitur ille suo. Passus est anno a Dominica passione XXXI.