CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 700562 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/700562.

Nodus 700562 in documento marul-mar-carmina.xml


Ioannes Iacobi frater cęlebs et uirgo Ioannes, Charus prę cunctis, optime Christe, Tibi, Ille uolans summi super ardua culmina cęli »Verbum In Principio« uidit et exposuit. Commemorans pia gesta sui Dominique Deique Veridico clarus fulget euangelio. Ex Epheso Romam tractus feruente nequiuit Lędi oleo: lętus, dum coqueretur, erat. Exulat in Pathmo, cecinit tunc multa futura Diuino edoctus rite ministerio. Inde Ephesum rediens Drusianam suscitat, ipsum Cratonem Christo fecit habere fidem. Credidit hic gemmas quas dudum fregerat ipse Sanatas cernens illius esse manu. Inde duos iuuenes conuersos forte Ioannes Pauperibus gazam qui tribuere suam Vt uidit tristes, formans de sentibus aurum, De scrupis gemmas fecit utrique satis. Ast illi uisis moniti post fata loquentis Se male diuitias concupiisse dolent Atque iterum temnunt. Penitentes suscipit ipse Et monet inceptam firmius ire uiam, Spernere terrenas res omnes, quęrere regnum Promisit Dominus quod dare pauperibus. Tunc pedibus calcauit opes uersisque priorem Continuo rebus restituit faciem. Balneaque ingressus nota impietate Cherintum Protinus ut uidit, retulit inde pedem Et: »Fugiamus«, ait, »ne nos domus ista ruina Opprimat in cuius parte Cherintus adest.« Post hęc orando subuertit templa Dianę, Quique aderant uero se dedidere Deo. Mox Aristodemo propinante antistite uirus Hausit inoffensis, res noua, uisceribus. Corpora quin etiam tali consumpta ueneno Pristino uitę reddidit officio. Antistes cernens, cernens miracula consul Cumque his accipiunt cętera turba fidem. Ipse autem tempus durauit ad usque Traiani Vnus cuncta Asię sacra sacella regens. Annos huic centum minus uno contulit ętas, Ętatem uiuit sed modo perpetuam. Obiit anno a Dominica passione LXVIII.