CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 700203 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/700203.

Nodus 700203 in documento marul-mar-carmina.xml


Andreas Andreas, Petri quondam germanus et idem Discipulus Christi sicut et ille bonus, Achaię populos docuit; mox ponere iussit Plurima iam noto templa dicanda Deo. Hunc Egea furens crudeli uerbere cęsum Constituit turpi morte necare crucis Vanos esse deos dicentem quos colit ipse, Vtque uni Christo uota precesque daret. Semper quippe pio monitori irascitur ille Obdurat uitio qui nimis ipse suo. Andreas biduum pendens pręcepta salutis Auribus arrectis excipienda dabat. Plebs miserata uirum certę subducere morti Cum tandem uellet uel simul ipsa mori, Non tulit id sanctus finemque petendo laborum Orauit, cassę nec rediere preces. Nanque animam multo perfusus lumine spirans Tradidit hanc Domino protinus ipse suo. Exanimes artus Egeę pręsidis uxor Maximilla tegens contumulauit humo. O male dissimili mulier coniuncta marito, Te docuit pietas, impius ille fuit! Impietas poenam, pietas solatia carpet: Quam quis habere uolet, pręmia consideret. Iste necem tandem Patrarum passus in urbe Viuit in ętheriis iam sine fine plagis. Passus est anno a Dominica passione XLVII.