CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 700059 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/700059.

Nodus 700059 in documento marul-mar-carmina.xml


Petrus Primus apostolici coetus in sede locatus Petrus, Christe, Tuę pręfuit ecclesię. Multos ad sacrum tandem baptisma receptos Abluit et uiua purificauit aqua. Claudo inopique simul nummos atque ęra petenti Ęs certe nullum pauper et ipse dedit, Sed, dare quod nemo locupletum sufficit unquam, Concessit sano protinus ire pede. Tunc quoque non pauci, multoque stupore repleti, Haustam de sancto fonte bibere fidem. Ipse sed eiectus Solymas post terga reliquit Atque adiit gentes, Hieroboame, tuas. Ingessit maledicta mago tunc forte Symoni, Qui studio foedę ductus auaritię Diuinum donum uenale putabat et eius Esse emptor cupiit uenditor ut fieret. Si uis tanto igitur non execrarier ore, Nec tribuas precio sacra nec accipias. Hinc Lyddam ueniens Aeneam curat hiantem Vi morbi nodis membra soluta suis. Tabitha mox Ioppe fato collapsa resurgit Atque iterum illius uiuere coepit ope. Post hęc Cęsareę Cornelius incipit illi Gentili posita credere perfidia. Inde abiens Petrus sanctam remeauit ad urbem, Carcere ubi clausus ferrea uincla tulit. Sed miserante Deo tali se clade redemptum Protinus angelica uidit ut ille manu, Perrexit Romam magiaque dolisque Symonem Armatum uicit fortior ipse fide. Hic est ille Symon quem iam damnauerat ipse, Vt dixi, cupidum non fidei, sed opum. Tum demum lustris Romę iam quinque peractis Immeritam subiit rege iubente crucem. Cerne tamen quantum sese deiecerit ultro: »Me uerso ad terram figite«, ait, »capite; Haud ita sum dignus perferre patibula mortis Vt quondam Dominum nosco tulisse meum.« Vertice prono igitur pendens pedibusque supinis Sustinuit poenas martyriique necem. Occubuit corpus, petit ardua spiritus astra: Incipit hic Domino charior esse suo. Passus est anno a Dominica passione XXXVII.