CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-28+02:00. Nodus 699880 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/699880.

Nodus 699880 in documento marul-mar-carmina.xml


In natalitio Sancti Raynerii archiepiscopi Spalatensis pro iure ecclesię tuendo interempti martyrioque coronati hymnus Ecce sol claro radians nitore Iam diem nobis celebrem reducit Pręsulis nostri probitate multa Martyrioque. Quem ferę gentes manibus prophanis Saxa torquentes dedidere lętho, Dum suę sanctę ecclesię decenter Iura tuetur. O fides magnę pietasque mentis: Maluit fuso perimi cruore, Quam sibi iunctę Raynerius ius Linquere causę. Gaudeat felix Spalatina plebes, Cum fuit talis pater atque pręsul, Summa qui tandem petiit relictis Sydera terris. At miser, multum miser ille seruus, Qui pati nolens monitus pudicos Audita risit domini ac magistri Cęde scelestus. Dum tamen lymphas hilaratus haurit, Concidit prono miserandus ore Et reus multi sceleris in imum Corruit Orcum. Tu procul talem remouendo casum, Pręsul, a nobis maculis piatos Omnibus uitę facias perennis Munere dignos. Tu soles mentes releuare motas, Spiritus pellis pariter malignos, Vota tu miti pia supplicantum Suscipis aure. Suscipe o nostros facilis rogatus, Vt tuis semper meritis fauentem Omnium autorem dominumque rerum Glorificemus. Amen.