CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 698429 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/698429.

Nodus 698429 in documento marul-mar-carmina.xml


Francisco Natali Marci Maruli in Valle surda commorantis responsio Grata salutatrix a te mihi littera uenit O Francisce, meę cultor amicicię! Hęc docuit quanto est absentia nostra dolori His quibus extiteram semper in urbe comes. Tum quod tristitię cumulus superadditur isti Dum pecus in prędam ferri hominesque uident. Ferre utrumque malum mentique mederier ęgrę Dicere conabor qua ratione decet. Insula me retinet quę, scis, non amplius ista Quam stadiis decies distat ab urbe decem. 10 Quod si forte uelint mecum simul esse sodales Et nostra cupiunt rusticitate frui, Acta ratis remo septenis ocius horis Sistet in hoc illos quo moror ipse loco. Excipiam lętus uenientes; brachia collo Aduoluam, labris labra genisque genas. Inde recumbentes oleę uiridantis in umbra, Placati iuxta murmura blanda freti, Alterno dulces miscebimus ore profatus Dum pueri mensas prandiolumque parant. 20 Mox inuitati pergemus sumere non quas Dicitur Antoni mensa uorasse dapes, Nec patinas, Luculle, tuas pinguesue capones, Siue papillatę sumina grata suis, Sed cenam cui dimisso Serranus aratro Vellet honoratas applicuisse manus, Et qua contentus Samnitum sperneret aurum Vir pręstans animo Curius atque fide. Pulmento satiare famem potuque leuare Simpliciore sitim creditur esse satis Laudeque tam dignum quam prorsus turpe putatur Esse suę seruum mancipiumque gulę. Cena tamen uobis dabitur magis ampla, sodales, Nostri ruris opes: brassica, beta, cicer, Et de uicino capti modo gurgite pisces: Sargus, męna, canis, sepia, salpa, lupus. Pocula non deerunt Baccho saturata rubello Quęque solet rigidum lympha domare merum. Denique quę mensę donat Pomona secundę, Vel pira uel ficos uel melimela dabo. Ergo, si qua meos nunc cura fatigat amicos Visendique mei si qua cupido tenet, Dic ueniant – iter est modici, Francisce, laboris – Cumque illis, si me diligis, ipse ueni. Non sic aduentu quondam lętatus Ulyxis Hortorum cultor dicitur Alcinous, Nec tanto exceptum pastoris amore Molorchi = Amphitrioniadem fama fuisse refert, Ipse ego quam uobis hilari ferar obuius ore Et toto cędam protinus hospitio! Cunctorum, quęcunque Deus mihi donat, amicos Consortes fieri participesque uolo. Solari interea Martis, Francisce, maligni Casibus afflictos hac ratione potes: Nec frangi aduersis nec lętis fidere rebus Egregium quiddam magnificumque putent. Terrarum nihil orbis habet firmumue ratumue: Omnia non stabili fertque refertque rota. Irus ut in Croesum, sic Croesus transit in Irum, De misero locuplex, de locuplete miser. 60 Seruitio premitur dudum qui sceptra tenebat, Sceptra tenens regnat qui modo seruus erat. Denique cunctarum sunt magna uolumina rerum Atque agitat uarias sors animosa uices. Illo igitur nostrę mentes et uota ferantur Est ubi perpetui mansio certa boni, Christicolas immensa beant ubi gaudia fidos, Gaudia non ulla deperitura die. Nil hostile timent, nec quicquam triste uerentur, Conspectum summi qui meruere Dei. Ipse quidem nobis cęlesti in lumine sedem Esse iubet, non quam nunc habitamus humum. Propterea quicunque gemit dispendia terrę, Fallitur hęc patrię si putat esse suę. Hic lugenda tamen prauę sunt crimina mentis, 75 Vt dolor iratum mitiget iste Iouem. Hic culpas deflere docet, scandamus ut illo, Illo ubi tristities non habet ulla locum; Illo ubi lęta salus, pax candida, uita perennis, Et sine lite quies, et sine nocte dies. Hactenus hęc. Ipsos nunc nostra Thalia salutat Intima quos nobis iungit amicicia: Hieronymum cithara clarum, grauitate Marinum, Ruris et agrorum cultibus Aluisium, Nicoleon risu facilem; sed ut ipse, iubemus, Ante salutetur Barbarus usque meus; Ille licet Musis et sanguine pręstet auorum, Non tamen inuitus carmina nostra legit.