CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 696609 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/696609.

Nodus 696609 in documento marul-mar-carmina.xml


Ad Clementem VII. Pontificem Maximum Pontifices magnos modico discrimine binos Ex una excitos uidimus esse domo. Vna domus Medicum tanto lętatur honore Prima Fluentinos inter habenda uiros. Est et in hoc Medicum nobis uenerabile nomen 5 Quod bello oppressis omina lęta dedit, Scilicet ut Medices pręstet medicamina plagis Quas infert nobis perfida barbaries. At nisi succurrat regum uis tota piorum Nequaquam Medicum gens erit una satis. 10 Hac ratione tamen nobis potes ipse mederi Et tanto, o Medices, obuius ire malo, Christicolam populum si cogas foedus in unum Turcarum ut ualidas frangere possit opes. Hi sunt qui cupiunt cunctos delere fideles Et uiolare tuo templa dicata Deo. Hi tibi commisso generi fera bella mouentes Desistunt nullo carpere nostra die. Hi pecus atque homines prędantur, cędibus instant Vdaque de nostro tela cruore gerunt. Pignora ab amplexu miserorum rapta parentum Suscipere erroris dogmata plena iubent. Christo igitur geniti Maumetica sacra sequuntur Et qui saluari debuerant pereunt. Quid fiet reliquis, quando pars maxima nostrum 25 Vrgetur tantis opprimiturque malis? Efficere ergo tuum est, cum sis caput omnibus unum, Omnes ut pariter foedera pacis ament, Vnanimesque ferum properent mordere tyrannum Qui sibi nunc uni subdere cuncta parat. Vnanimes Deus ipse iuuat, discordibus obstat, Nec nisi pacatis prosperitate fauet.