CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 696564 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/696564.

Nodus 696564 in documento marul-mar-carmina.xml


Quod omnia prospera sperare liceat Andrea Gritto Venetorum principe Spirabit faciles Venetis pater Eolus auras Neptunusque fauens ęquora tuta dabit; Flaua Ceres fruges et dulces Bromius uuas Incipient larga suppeditare manu; Ditabit merces quęstu Mercurius amplo: Hic etenim lucris fertur adesse deus; Pręstabit claros uicto Mars hoste triumphos Et Venetum domitus uiribus orbis erit. Annuet his magni magnus regnator Olympi Et rata, quę fieri uiderit, esse uolet. Nil non sperandum est Andrea principe Gritto, Omnes quem pariter diique hominesque colunt.