CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-28+02:00. Nodus 696132 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/696132.

Nodus 696132 in documento marul-mar-carmina.xml


De Leone X. Pontifice Maximo Florentino de Medicum familia Ipse Deus Medicem clarum pietate fideque Ecclesię iussit totius esse caput Atque uolens illi dare congrua nomina dixit: »Tu decimus posthac, tu Leo dictus eris! Iste etenim numerus numero est perfectior omni 5 Nobiliorque feris omnibus ista fera.« Gaude igitur, Medices, tibi conuenit ampla potestas: Conuenit et meritis nomen utrumque tuis.