CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 695769 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/695769.

Nodus 695769 in documento marul-mar-carmina.xml


De Diodoro statuario Perdidit infelix charam Diodorus amicam, Quam potuit nullo iam reuocare modo. Quod potuit, similes formauit marmore uultus: Quam fuerat similis ipsa puella sibi! Non poterunt igitur crudelia fata negare Hoc, Diodore, tibi: mortua uiuit enim!