CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 695537 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/695537.

Nodus 695537 in documento marul-mar-carmina.xml


Ad Thomam Chrancum Nondum bis geminum memorant tua tempora lustrum, Tandem maturos ędis ab ore sonos. Sed non est coepisse satis: persistere oportet Quisquis par magnis uatibus esse cupit. Perge igitur multisque tuis comes ire memento Vsque ad Pierii culmina, Chrance, iugi. Carmina cum Musis tibi tunc dictabit Apollo, Quę pręsens ętas posteriorque leget. Ergo primitias frugum, iucunde, tuarum Ad iustam messem crescere, Chrance, sine. Ore rudi culicem cecinit Maro, mox tamen idem Arma uirum miris retulit ille modis. Post ranas muresque suos diuinus Homerus Victurum sęclis omnibus egit opus. Nemo repente fuit sat magno dignus honore, Grandescitque suo planta nouella die, Quęque humili raras gestabat stipite frondes, Iam pandit ramos fertque sub astra caput.