CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 695326 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/695326.

Nodus 695326 in documento marul-mar-carmina.xml


Ad Franciscum Martiniacum Nascenti, Francisce, tibi risere Camenę Porrexitque suam lętus Apollo lyram, Et tua ter sacra lustrans cunabula lauro Ter quoque Castaliis illa rigauit aquis. Hinc nondum puber, sed adhuc puerilibus annis, Ędis iam Siculo carmina digna sene. Si fera maturum Lachesis tibi uoluerit ęuum, Aoniam flabis forsan et ipse tubam Atque cothurnatis pedibus comitabere uatem Qui profugos Troas, qui canit arma uirum. Viue igitur, sed uiue diu, ne nostra uetustis Inuideant semper sęcula temporibus, Ne semper uictam doleat se fama nepotum, Te tandem sed auis pręferat et proauis.