CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 690461 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/690461.

Nodus 690461 in documento skerle-n-disc.xml


Reflectuntur ex parte aulae.

Verum longe aliter haec res a parte Principis assumitur. Nimirum triplicem esse insurgendi obligationem, personalem, realem, et naturalem. Ex primo capite quisque nobilis velut commembrum coronae in defensionem eius libertatumque suarum insurgere tenetur; atque inde fit ut omnes etiam inpossessionati nobiles insurgere teneatur, Sigismundi Decreti 6i articulo 3; 1666. ar. 5; 1687. ar. 46; verum cum nobilium possessionatorum praeter defensionem coronae bona quoque sua conservari intersit, et nec secus naturalis admittere aequitas videatur ut nobilis, cuius annuus in plura exurgit census, nullam maiorem habeat obligationem atque ille cui praeter vitam et libertatem, quod tueatur, nihil superest. Inde exurgit realis illa obligatio ut nobiles possessionati a proportione bonorum suorum pro ratione maioris minorisve discriminis plures aut pauciores praestare aequites obligentur. Ceterum aras poenates coniuges liberosque proprios tutari ipso naturae ductu obligentur, factum est ut ex naturali hac obligatione ipsi quoque rustici, antequam fixo praemerentur tributo, a certo portarum numero pro ratione periculi determinatos sibi pedites producere debuerint; postquam perennis rusticis imposita est contributio in intertentionem regulati militis convertenda, eos pristina praestandi peditis obligatione exolutos esse connaturale est ex eo principio, quod quis per alium facit, per se fecisse censetur. Sed vero quod per stabilitam contributionem ipsi nobiles possessionati obligatione praestandi a proportione colonorum militis relevati sint, sustineri nullatenus potest. Primum, quia in praesens subsistit etiam illa, ob quam primitus nobiles possessionatos hanc mansisse obligationem superius stabilivimus, ratio, stante autem ratione stare etiam debet legis dispositio. Benigne non queritur hic de obveniente a portis palatinalibus milite, quem alias legibus nostris insuetum anno 1741. pro illo duntaxat casu praestitum fuisse constat, sed de obveniente a numero colonorum milite, quem cunctis priscis legibus dubio procul omni debitum anni 1741. articulus 63. nuspiam sustulit; cum tamen miles iste olim quoque a portis non quidem palatinalibus sed portis phisicis colonorum praestitus fuerit, ut nos quoque eundem in posterum portalis militis acceptione designemus. Certissimum est illud principium, quod nemo suam re aliena exolvere possit obligationem. Iam vero contributionem illam non a fundo, cuius dominus terrestris dominium retinet, verum a superficie seu perceptis ex illo fructibus mercedeque latoris, cuius rusticus habet proprietatem, 3ae titulo 30. dependi alioquin constat. Utut igitur res torqueatur, recte inferri non potest per impositam rustico contributionem dominum eius praestandi portalis militis obligatione exolutum esse. Denique cum ante annum 1715. usum formalium banderiorum in Hungaria dudum prekriženo fuisse desiisse constet, articulus porro 8. omnes omnino nobiles non modo personaliter insurgere, verum etiam sua respective banderia producere debere constituat (ly respective propter nobiles impossessionatos adiecto), per banderia nil nisi portalem intelligere voluisse militem vel exinde statui debet quod articulus 11. 1661. per articulum 7. anni 1659. eatenus confirmatus testis sit exolescentibus sensim banderiis nomine banderii portalem iam tunc militem venisse. Quicunque dominorum (dicit lex illa) numerum quinquaginta equitum non habuerit subsit banderio comitatus, eos vero, qui in diversis comitatibus bona habent, sufficit in eo comitatu insurgere, ubi suas personales residentias faciunt. Sensus legis huius non alter esse potest, quam quod ille, qui ex bonis in uno comitatu sitis quinquaginta aut amplius praestare equites debet, eosdem sub proprio vexillo educere possit, qui vero infra quinquaginta producit eosdem banderio comitatus, quod ceteroquin ipsos nobiles personaliter insurgentes complectitur, submittere debet; qui tamen in diversis comitatibus bona possidet, talis convenientes de omnibus bonis suis equites sub proprio banderio penes comitatus illius, ubi personaliter residet, copias educere potest. Sed quia postremum hoc per verba illa: Sufficit in eo comitatu insurgere, ubi personales residentias faciunt subobscure expressum est, libet id ipsum aliarum legum contextibus illustrare; articulus 5. 1662, et 46. 1681. haec habent formalia: Qui in comitatibus bona possident tales de omnibus bonis suis equites abinde provenientes secum in exercitu illius comitatus ubi personaliter faciunt residentiam modo praenotato interteneant, pedites vero a subditis subministrandi sub vexillo duntaxat illius comitatus, in quo resident, militare teneantur.

Ita sublatum articulo 11. omnem ambiguitatem indeque clare confectum, quod articulus 11. 1601, quemadmodum, dum parte posteriore de possessionatis in diversis comitatibus loquimur, de equitibus portalibus intelligi debet,prekriženo ita in priori parte, dum de illis, qui in uno tantum comitatu possessionati sunt, statuit pariter de portalibus equitibus, non vero de stricte talibus banderiasticis statuisse censendus sit. Quales portales equites cum banderii appellatione afficiat, nomine banderii iam tunc portalem militem venisse apparet atque adeo obligationem praestandi portalis militis nobiles ultro manere conficitur, praesertim cum contributio iam anno 1681. omnino viguerit et tamen portalem eotum etiam praestitum fuisse militem articulus 46. reddit manifestum.

Quid plura, cum tum luculenta banderiorum mentio articulo illi otiose inserta fuisse dici nequeat, nisi banderiorum nomine portalis miles intelligatur. Id demum statui oportet quod per articulum illum vetus praestandorum per ecclesiasticos a decimis iuxta 19. 1439. et 15. 1494, per magnates vero iuxta 14. 1559. a nonis formalium banderiorum obligatio reducta habeatur articulo 63. 1741, per quem id explanatum praetenditur, quod tenore articuli 8. 1715. regnicolae ultra personalem insurectionem ad nihil obligentur; si in genuino sensu accipiatur ad summum id conficietur, quod non iam equites, sed pedites statui debeant a portis; ut primum enim generalis insurectio in praeambulo illius articuli determinatur, mox in primo recognoscitur, titulo generalis huius modi insurectionis 21622. pedites erga portas Regni repartiendos esse. Ac tum primum in 4o subiungitur quod ultra praemissam personalem insurectionem ex praescripto praecitati articuli 8i debitam a singulis portis prekriženo praeter* personalem insurectionem* singuli equites offerantur. Ita stabilito eo, quod nobiles praeter personalem insurectionem praestandi etiam portalis militis obligatio ultra maneat, cur de determinando pro ratione maioris minorisve, quod impendere potest, periculi certo insurgendi modo agi non possit, rationem non superesse; credo prekriženo *n *abinde* inferri* enim modum insurgendi rationi periculi debere admensurari. Verum ideo exinde inferri nequit quasi propterea de determinanda insurectione non nisi urgente iam periculo agi possit; quis enim abnuat ex tanta, quas Hungaria superioribus temporibus sustinuit, vicissitudinum experientia ipsos etiam ingruereprekriženo t na kraju riječi ingrueret nobis denuo queuntium periculorum gradus facile posse praevideri, atque adeo praevisorum etiam huiusmodi periculorum gradibus certum insurgendi modum addici.

Quae de intertento ex contributione Hungarica regulato alioque confiniario milite dicuntur, quanquam suo non careant pondere, necessitatem tamen regulandae in tempore insurectionis non evertunt. Quid enim si Regnum plures hostes ex diversis partibus valida manu invadant, Turca ex una, Polonus ex alia, ac ipsa nefors emensa, quae sola interiacet, Moravia Borussus ex tertia partibus? Sane eotum nec quidem nonaginta tria millia sustinendo in tot partibus impetui sufficient, adeoque dignum providentia tam illustris Regni consilium foret eo suos dirigere conatus, ut intrinseca saecuritati in eum quoque eventum prospiciatur.

Porro ubi status eo spectare videntur, ut illa, quae ex contributione Hungarica alitur regulata militia, ut et confiniarius miles adversus, alios Hungariae non conterminos hostes non educatur, verum pro intrinseca tantum Hungariae securitate intra fines Regni semper contineatur, meminisse eos oportet, id ipsam systematis gubernii plures complectentis provincias unitatem non admittere; cuius modi systematis unitati iam tum se Hungari quoque ultro subiecere, cum ex Augusta Domo Austriaca, quam plurimis aliis Regnis etiam in provinciis imperare bene noverant, Reges sibi postmodum haereditarios effectos delegere. Quemadmodum enim omnes simul provinciae unum monarchiae corpus constituunt, ita singula per se, et omnes simul provinciae communes habere debent et amicos, et inimicos illos, quos Princeps pro talibus declaravit, adeoque communibus etiam totius monarchiae viribus et amici defendendi, et propulsandi sunt hostes; systema hoc si cui unquam, provinciae Hungaricae certe extitit semper salutare. Quis enim nescit Hungariam fere omnem non propriis eiusmodi, sed potissimum aliarum haereditariarum Augustae Domus Austriacae provinciarum copiis, imo validis etiam Sacri Romani Imperii subsidiis per Principes Austriacos recuperatam fuisse et postea semper contra Turcam defensam statuerunt; Illustre eius argumentum regnicolae ipsi per articulum 68. 1609. dederunt, ubi ultro confitentur, Regnum hoc ad extremam iam plene devenisse calamitatem, tum ex continuis bellorum sedibus tum vero ex eo, quod vicinae provinciae solida sua subsidia et manus auxiliares a Regnicolis subtraxerint. Quomodo ergo nihil controverti in praesens rationabiliter posset, ne regulata, quae ex contributione Hungarica alitur, militia uti et confiniarius miles ad defendendas pro ratione temporis reliquas suae maiestatis provincias adhibeatur. Qualem in casum si Regnum per Turcas invadi contingat, interest profecto statuum congrua pro sinistro eiusmodi eventu praesidia nunc constituere, ne serum forsan postea in ea temporis perturbatione auxilium frustra exquiratur.

Caeterum, ubi destinatorum in defensionem prekriženo Patriae Regni proventuum regiorum fit mentio, si status eo animum adverterint, quantos per exolutionem confiniariae militiae ipsa defensio Regni sumtus secum ferat, facile eis apparebit tantum praesidii hac in re non posse collocari, ut nisi quoque regnicolae efficacem parte etiam ex sua conatum adhibuerint, Regnum ea sola ratione tutum in omnes eventus queat reputari; ac primum proventum satis fere omnem absolvit dicasteriorum exolutio; reliqui tam camerales quam montanarum civitatum proventus, si immensi, qui ad erigenda praesidia, instruenda armamentaria, constituendam conservandamque rem tormentariam; instituti praeterea cum rei architectonicae, tum pirobolariorum corporis exolutionem necessarii sunt, sumtus in aequam summantur reflexionem, vix tanti eos esse apparebit, ut omnibus his sufficiant. Demum quemadmodum procurandae Regni salutis onus omni principi incumbit, ita necessarios in aulam eiusdem sumtus ipsa etiam Hungaria pro modulo suo debet subministrare; quos si a dignitate numero et conditione modernae Augustae Aulae metiamur, facile eo gravissimos sane esse deprehendemus.

Denique si suis status rationibus rite consulere velint, facile necessarium esse apparet, ut insurectioni manum admoveant. Dum enim articulus 8. 1715. ait, Regia Maiestas prekriženo ( id (nempe insurectionem), quoties necessum esse iudicaverit, ad conformitatem hactenus sancitarum superinde legum amodo in posterum quoque desiderare et exigere poterit, arbitrium cognoscendae necessitatis manifeste Principi defert. Quodsi omnes ab uno retro saeculo leges excutiantur, insurectionem etiam extra diaetam indici posse apparebit. Huius vero dicitur articulo 10. 1601. personalis insurectionis intimatio fiat tempestive per Suas Serenitates vel supremos huius Regni capitaneos. Hi autem, habet articulus 65. 1609, ad intimationem et requisitionem Suae Maiestatis, vel domini palatini statim insurgere debeant. In tali (statuitur articulo 21. 1622.) summae necessitatis casu palatinus, si Sua Maiestas annuerit, singulos comitatus tempestive requirere et in campum prodire debeat. Denique ne ullus vel dubio locus esse possit, determinatur articulo 8. 1715. conformiter ad priores leges delatum Principi cognoscendae necessitatis arbitrium; apparet iam, prekriženo vano* cum necessitas cognosci nequiat nisi ratio una periculi constet, consequitur necessario per eum rationem periculi cognoscendam cui necessitatis cognoscendae arbitrium per leges delatum est. Porro cum lege nostra insurgendi norma semper rationi periculi attemperetur. videtur in potestate Principis collocatum eum, quem pro ratione talis generalis ipsa statuerit periculi in lege definitum invenerit insurgendi modum dum et quando etiam extra diaetam propria authoritate exigere; quanto igitur satius foret si Regnum pro delato sibi per Principem arbitrio manum quidem operi admoveat, in re tamen ipsa talem insurgendi pro discrimine necessitatis normam decernat, quae nec insoluti cuiuspiam oneris periculum nec ullum nobilium libertati vulnus adferat.