CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 690268 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/690268.

Nodus 690268 in documento skerle-n-disc.xml


Modalitates duae per Kollárinum allatae

Duplex eius rei constituenda ratio a vulgato illo notissimi libelli authore proponebatur: 1-o ut nobilitas hanc insurgendi obligationem parato aere redimant, hoc vero aere stipendiarius regulatus miles conducatur, in defensionem patriae longe maiori fructu excubaturus; altera, ut absoluta ab hac insurgendi obligatione nobilitas substitutum interteneat militem qui ad eam, quae in praesens viget, disciplinae militaris normam vel ex eo instituatur, quod iam anno 1602. status ipsi per articulum 9. inutilem esse personalem insurectionem recognoverint, eaque de causa substitutum iam eotum obtulerint militem.

Verum horum neutrum cum libertatibus nobilitatis per regnantem quoque maiestatem iure iurando stabilitis posse conciliari cuique vel obiter illa perpendenti perspicuum est.

Nam quod ad primum adtinet, hoc facto nobilitatem tributariae servituti subiiciendam ex terminis patet; id autem sine convulsione totius Ungarici systematis fieri non posse alioquin clarum est. Sed et alioquin videtur nulla per id ad aerarium Principis futura accessio; cum enim pecuniae fructus omnis in usu consistat, utcunque suos nobilitas reditus adauxerit, aes illud omne sive a possessore ipso expendatur, seu alteri in faenus tradatur, alioquin per circulationem redit ad contribuentes, atque inde sit quod Regnum hoc, manufacturis omnisque pene distractionis naturalium beneficio destitutum, modernum praestare tributum possit. Quodsi pars aeris huius per directam nobilitatis contributionem Principi obveniret, deberet profecto tantumdem de tributo plebis relaxari atque adeo in reipsa Princeps nihil lucri faceret quam odiosam tituli permutationem, cum gravi nobilitatis alienatione, cuius devinctos sibi habere animos Principis plurimum semper interfuit. Est et alia quae consilio illi officit ratio, nimirum totam simul summendo Hungaricum contributionale plus efficit, quam dominicale efficiat. Certum est iam cum contributio nonnisi 3.289.267 florenos exportet, dominicale ultra tres milliones computari non potest; quod si igitur nobilitas 20 per 100. (ut in Germanicis provinciis fit) contribueret, Principi hoc titulo non nisi 600.000 obvenirent; subiecta vero contributioni nobilitate illico successio fisci cessaret, tum libera in Germanicas provincias naturalium invectio reserari deberet; quae si expenduntur, plus Principi hoc titulo decessurum quam illi accessurum facile apparebit. Quid quod insurgendi obligatione nobilitas eo facto exolveretur, atque ita Princeps magno in quemvis insperatum eventum praesidio destitueretur; quamquam hoc quidem consilium ipsa rei natura excludere videatur; cum enim Hungariae finibus talis barbarus hostis adiacet qui bella non eo, quo aliae Christianae potentiae, civili instituto gerere, verum urbes vicosque evertere, sumtuosas nobilium aedes flammis absummere, incolas in deterrimam rapere servitutem, verbo religionem omnem desolare consvevit; adversus hostem adeo efferum nobilitas, utcunque demum per Principem insurgendi obligatione exoluta sit, pro aris et focis, pro liberis fortunisque suis, ipso naturae in conservationem sui semper intentae ductu arma corripere, ut primum Regnum invaserit, alioquin intermittere non potest; vis argumenti huius facile apparebit, si ad superiorum saeculorum memoriam animum advertamus, nimirum donec per reliquos etiam Europae populos bella more barbaro gerebantur, insurectionalis militis usum apud omnes Europae gentes viguisse certa monumentorum fide constat; postquam formatis subsidio potissimum litterarum ad humanitatem animis ipsa belli gerendi ratio certis iisque multum? civilibus regulis, quae deinde in ius gentium transiverunt, adstricta est. Evenit ut duplex apud omnes cultiores populos effecta sit civium conditio: alii, qui arma tractant, alii, qui civilibus operam dant rebus; et quia mitigato iam admodum iure belli, etiamsi inimicus Princeps regionem occupet, post persoluta necessaria belli onera quemque suis vacare studiis permittit; inde fit ut alterum hoc, sive civile, incolarum genus arma amplius capere in ceteris Europae provinciis nec velit, nec obligetur; cum id apud Turcam longe aliter se habeat; ubi ille finibus imminet, nisi quis proprios everti[t] penates, coniugem liberosque in diram rapi servitutem nihil pensi habeat, arma ipse etiam arripere necessario debet.