CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 688723 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/688723.

Nodus 688723 in documento skerle-n-status.xml


Eius Origo.

Status Croatiae usque 1723. de contributione Comitatuum Zagrabiensis, Varasdinensis et Crisiensis in Regni illius Congregatione cum principis tractabant.

Anno 1770. iidem Status adeo notabilem Contributionis pro Comitatibus illis auctionem obtulerunt, ut Augusta Maria Theresia in proemium Zeli huius, Benigne constituerit ordinaveritque ut e Contributione hac m/20 tamdiu, donec sibi visum fuerit, quotannis elocentur, ipsa Interusuria iterum in Capitale convertantur, sicque massa confletur, cuius, postquam tantisper increverit, Interusuria in pios usus ita convertantur, ut horum una tertia pro Scholis Nationalibus, alia pro Xenodochiis, et Nozocomiis postrema pro pauperibus Orphanis deserviat, totum tamen Cassae huius Beneficium unice pro tribus illis Comitatibus, utpote e quorum Contributione Cassae haec conflabatur, cedat.

Sicut de Contributione Militari Croatiae Status adhuc eo tempore cum Principe tractabant, ita etiam pro Domesticis necessitatibus ac in Specie pro Tabulae Banalis Iudiciariae aliorumque Regnicolarium Officiorum Salariis, Contributionem imponebant. Inter haec erant Capitanei Regni, Stabalis Auditoris, Exactoris Regni et Conferentiarum Secretarii Officia, quorum Salaria 3572 florenos 45 denarios efferebant. Itaque eodem Anno 1770. Status Regni ultra auctam ut praemissum est Contributionem militarem, ultra reliquas domesticas necessitates pro his etiam velut adhuc subsistentibus Officiis distinctum in Contributione fundum eiectarunt. Verum non multo post Augustra totum hunc pro domesticis necessitatibus eiectatum fundum ad Aerarium suum recepit, Solutionem Tabulae Banalis ad illud assumpsit, Regnicolaria vero illa Officia abrogavit.

Hoc facto Orta fuit Quaestio de Quotta illa, quam Salaria abrogatorum horum Officiorum efferebant, id est de illis, 3572. florenis denariis 45. quorsum applicandis? Principio praetendebatur quidem, a parte Augustae Aulae, quod Summa haec in Aerarium influere debeat. Verum postquam Consilium Croaticum per Calculum ostendisset, quod Summa haec, recepto ad Aerarium Domesticarum necessitatum Fundo, ultro insit, adeoque vel Contributio ad vires huius summae diminui, vel eadem secus in Beneficium trium illorum Comitatuum de iure converti debeat, assensit Benignê Augusta Maria Theresia, ut Summa quoque haec illis m/20 quotannis adiiciatur, et quidem non iam tantum ad beneplacitum suum, sed prout haec Summa recepto per Augustam illam Domesticarum necessitatum Fundo perpetuo inerit, ita eadem in perpetuum etiam Cassae illi m/20 inferatur.