CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 688166 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/688166.

Nodus 688166 in documento skerle-n-status.xml


§.86. Reliqui Articuli e quibus aut in quas Provincias praecipue in vel evehantur.

Ad haec emporia per has Scalas partim exterae merces Regno universim invehuntur, partim vero praecipua Regni Producta exportantur. De reliqui Commercii articulis sat esse videtur, si exponamus qui? E quibus Provinciis (ipsos enim passus Commerciales Ingressus Stationes alioquin indicant) Hungariae inferantur? Qui vero vicissim? In quas Provincias e Hungaria evehantur? Neque hoc de omni minuto articulo praestare interest, sufficit, si notabiliores recenseantur, cum iidem articuli et pluribus Provinciis invehantur, et vicissim in plures evehantur, ad vitandam taediosam repetitionem sat esse videtur, si hi occasione talis provinciae nominentur in quod vel e qua plurimam habent in- vel eductionem.

Universim praecipere oportet, quod Sericeae, Coriaceae et Pellicatoriae Fabricae in Austria, Laneae in Moravia, Lineae in Silesia, Gozypiaceae maxime in Styria effloruerint. Naturalis itaque sequela est, quod de singula hac artefactorum specie maxima quantitas ê respectiva Provincia Hungariae invehatur, et vicissim plurima necessariorum ad singulam Fabricae Speciem Crudorum materialium pars e Hungaria ad concernentem Provinciam efferatur. Inde fit, ut ex Austria plurimi Pilei, Sericeae et Semisericae materiae, et Coriacea fabricata Hungariae invehantur, sicut vicissim plurimae pelles Leporinae Cutes Animalium et gallae Quercinae eo solent exportari.

Eadem de causa a Moravia maxima Panni Laneorumque fabricatorum vis Hungariae infertur, e contra plurima Lanae Hungaricae, et Cinerum clavellatorum in eam quantitas exportatur. Solent tamen Lymburgenses in Belgio Pannifices Factores suos per Hungariam exmittere, Specimina pannorum Suorum Quaestoribus Hungaris exhibere, Contractusque cum iisdem concludere, quo fit ut hi pannos huiusmodi iam e prima manu accipiunt.

Silesia Telae, Lineorumque fabricatorum, Styria gozypiacearum materiarum maximam quantitatem subministrat. Verum gozypium Hungaria non profert. Lini etiam non magnam a propria necessitate reliquam Copiam habet. Eius tamen quod distrahit notabiliorem partem in Silesiam educit.

Interea nulla Provinciarum harum aliquam Fabricati Speciem exclusivê possidet. Singulae Fabricae Species in Singula Provincia in maiori vel minori quantitate et perfectione reperitur. Et ideo ab hac etiam proportione maior vel minor Fabricatorum horum quantitas, et e his Provinciis Hungariae infertur, et vicissim, crudorum pro respectivis Fabricis necessariorum materialium Copia in eas importatur.

Quod reliquos Articulos attinet, ex Austria praeter ea, quae iam diximus, inducuntur sic dictae Gallanterie et Norimbergenses merces, auro et argento interminatae materiae. Alia etiam aurea argentea, imo etiam Lignea fabricata. Vicissim vero inducuntur Foenum, Stamen, Lacticinia, mel, cera, sal nitrum et Tabaca.

E Moravia inducitur Filatura et Charta. E converso praeterea, quae iam praemisimus, vix aliquid notabilioris in eam effertur.

In Sylesia etiam praeter iam indicata nihil nobilioris aut induci aut educi solet.

E Gallicia mel, cera, Tela Polonica et moscovitica infertur. Educuntur autem elaborata Schemniczy et Neosoly Cuprea utensilia, Tabaca, et aliqua telae Superiorum Comitatuum quantitas. Neque enim in Commercii Cursu id insolitum est, ut idem Articulus in certa sui qualitate inducatur, in alia vero educatur.

E Transylvania praeter ea, quae iam dicta sunt vix aliquod aut effertur, aut infertur, verum Capitale Commercii Moldavici et Valachici emporium. Corona Principatus huius Urbs, constituit. Illuc et e Metropolibus duarum aliarum Provinciarum Iassy et Bukarest, et e vicinioribus Hungariae Comitatibus Quaestores confluere solent. Inde magna Gozypii, Lanae Macedonicae, Serici crudi et colorati, Cerae, et Pellium Leporinarum, Sattyian item Cordovan quantitas per intermedias Scalas in Hungariam inducitur. Pro his nonnisi talia artefacta exportari possunt, quae Quaestor Hungarus e Germanicis Provinciis comparare debet, veluti Panni subtiliores aliaque manufacta, quae Baro Tomavindi in Proiecto suo specifice designavit.

E reliquis Turcicis Provinciis per privatos in Confiniis Croaticis passus quae merces in et educantur, iam supra §.57. ubi de concessis Generalatui Carlostadiensi favoribus agebatur, ostendimus. Verum Commercium hoc cum ferme in Victualibus subsistat, vix aliquam meretur attentionem. Illud, quod ad Zemlinum exercetur (per Moadiam enim vix aliquid decurrit) maiorem subit Considerationem. Per hunc passum omnes ferme illa, quos Coronae confluere, diximus, merces, ac praeterea fila turcica alba, caerulea, et rubra, Caffeo arabicum, aliaeque Levantinae, seu Orientales merces importantur. Evehuntur autem iterum nonnisi Germanico Fabricata, nempe vitra Bohemica, Panni, Lanea, Gozypiacea fabricata, praesertim vero elaborata ex auricalco ad gustum Orientalem utensilia. Et ideo Hungaria adeo notabile passivum cum Turcia Commercium habet, ut 1786. (pro quo postremo Tricesimalis Tabella haberi potuit) inductio eductionem superaverit, in 1.216.539. Quodsi ea esset Hungarorum Quaestorum industria, ut cum ea Turcicarum mercium parte, quae pro Germanicarum Provinciarum usu deservit, Oeconomiae Commercium exerceant quemadmodum id faciunt Germani Mercatores cum iis exoticis mercibus, quae nonnisi per Germanicas Provincias, in Hungariam penetrare possunt, detrimentum hoc magna in parte compensaretur. Nunc praeter illam quantitatem, quae pro immediata Hungariae Consumptione deservit, Zemlini quidem ipsi Turcae, Coronae vero Graeci Viennae residentes Quaestores, Gozypium, Lanam Macedonicam, Filaturam Leporinas pelles, immediate Viennam pro usu Fabricarum illarum devehunt. Imo Viennenses Mercatores tantam Articulorum horum Copiam sibi procurant, ut cum iis, ulterius in Saxonicum Imperium et Helvetiam Oeconomiae Commercium exerceant, Hungaria e contra nonnisi exiguum transportus Beneficium inde capiat.

Styriae importatio, praeter ea, quae iam dicta sunt potissimum in ferro plumbo horumque Fabricatis consistit. Eductionem praeter Superius indicata constituunt Legumina, Cutes, Cineres clavellati et Lana.

Naturalis Littoralis Hungarici destinatio est, ut per illud merces Orientales seu Levantinae, et meridionales, quas uno nomine maritimas appellare solemus, inducantur. Verum Scopum hunc Vectigal usque 1784. ut iam vidimus impedivit, nunc directa haec importatio sensim usu venire solet. Praeter has importantur per hunc passum Gozypi um, Canabes Pelles Raguseae et Charta. Quod exportationem attinet per hunc passum non tantum Hungarica, sed et aliae merces efferuntur, tales sunt: Teba Carniolica et Fluminensia Fabricata, merces hae in censum Hungaricarum venire non possunt, his autem separatis, sub Hungaricam exportationem nihil aliud venit, quam Frumentum, si transmare Sterilitas enascatur, Tabacae, Vitrea fabricata in Possessione Szusicza et exigua Saevi quantitas. Quodsi tamen omnes indiscriminatim merces simul summantur, adhuc respectu Littoralis huius in passivo versamur idque Anno 1784. de quo ultimae Guberniales Tabellae haberi poterant, etulit 346.608 florenorum Importatio enim etulit 1.300.280, Exportatio vero non nisi 1.053.672 florenorum. In Tricesimalibus Tabellis In et Eductio e Fluminensi et Tergestino Portu simul exprimitur. Re autem sic accepta apparet, quod iuxta Diametrum ultimi Decennii eductio superet Inductionem in 73.738. Unde una apparet, quod per portum Tergestinum adhuc eotum maior fuerit mercium Hungaricarum quam per Fluminensem eductio. Verum hoc in genere Tabellae Guberniales cum Tricesimalibus non cohorent; hae enim pro Anno 1784. utriusque Portus inductionem non exprimunt, nisi in 228.032 eductionem vero in 502.660. Tabella vero Gubernialis ut praemisimus Solam Portus Fluminensis In- et eductionem altius elevat.

Cum aliis exoticis Provinciis adeo exigua Communicatio Hungariae intercedit, ut Articulos in- et eductionis specifice designare operae pretium haud videatur.