CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 688079 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/688079.

Nodus 688079 in documento skerle-n-status.xml


§.85. Mechanismus Commercii cum Animalibus, Cursus eius Emporia et Scalae.

Centrum Commercii Cornutorum peccorum sunt Comitatus illi Tibiscani, qui oppido Gyunta Békessiensis Comitatus Temesvarino, Neoplanta et Pestino concluduntur. In Partibus etiam Danubianis districtus Pakoszagsh, et Comitatus Simegsiensis et Szaladiensis non exiguam Peccorum horum quantitatem Commercio suppeditat. Ipsa Gallicia ac praesertim Valachia et Moldavia notabilem Commercio Hungarico Cornutorum peccorum Copiam [Hungariae] subministrat.

Olim Hungaria praeter advicinantes Germanicas Provincias insuper Statum Venetum imo ipsum Imperium Germanicum Animalibus his providebat. Nunc totum hoc Commercium ad Germanicas Provincias restrictum est, non quasi necessarius etiam pro Imperio providendo Numerus deesset, nam hodiedum adhuc circiter m/40 Boum in illud depelluntur, sed quia per Vectigal, Statusque Austriacos ut § 62 ostendimus effectum est, ut directum in Imperium Commercium, nullus Quaestor Hungarus cum Bobus exercere possit.

Per Littorale ut §.62. vidimus Vectigal depulsionem Boum admodum facillitavit et tamen nulli amplius in Italiam Boves Hungarici intrant. Tantum Americano Bello, postquam ingentes, quibus illud gerebatur Classes pretium Carnis Salitae admodum elevaverant, aliquot eorum Centuriae Flumen depulsae, ibi Carnes eorum Sale conditae sicque pro Classibus venditae fuerunt.

Superest ut quis sit mechanicus Commercii cum Animalibus Cursus videamus. In Comitatibus illis quos supra designavimus cum frumentum vix aliquod pretium habeat, Incolae Studium omne in rem peccuariam converterunt. Exstant proinde illic vasta Praedia, in quibus aliqui Proprietarii Copiosa armenta alunt. Alia praedia sua Graecis potissimum et Armenis in arendam Locant, qui perinde copiosa in iis armenta intertenent. Camera quae notabilem eiusmodi Praediorum numerum possidet, hactenus posterius Institutum sectabatur. Olim Proprietarii, qui sibi armenta tenebant, selectos pro venditione Boves una cum iis, qui in iugo iam consenuerant, ad Pesthienses et Vaczienses Nundinas depollebant. Arendatores vero Praediorum Graeci et Armeni ut maius Lucrum habeant, elustratos insuper a iugo, et a necessitate domesticorum macellorum residuos Boves hinc inde per Nundinas conquirebant, hosque una cum iis, quos e proprio armento delegerant pariter ad Pesthienses et Vaczienses Nundinas promovebant.

Ad has Lanii Viennenses Moravi quandoque etiam Bohemi aut in persona, aut per Factores suos comparebant, ibidemque necessarium non tantum pro Provinciarum illarum necessitate sed pro ulteriori etiam in Imperium Quaestu, numerum mercabantur.

Postea iidem Lanii ut Boves Leviori habere possint, ad ipsum fontem id est ad Praedia illa proficisci, ibidemque partim cum Proprietariis, partim cum Arendatoribus Armenis et Graecis Contractus inire coeperunt.

Recentissimis Annis extraordinaria quae Viennae ennata est Carnium Caristia Aerarium Regium coegit, ut provisionem Urbis illius in se susciperet. Ut id praestare possit recepit Camera Hungarica ab Arendatoribus praedia sua, propriaque armenta, et Institutum Mezlöhegyessiense erexit, quod eandem quam Lanios Viennenses tenuisse diximus manipulationem observat. An tamen Institutum hoc porro etiam duraturum sit? Statuere necdum licet.

Neque tamen aut Lanii Viennenses antea, aut nunc Institutum Mezöhegyessiense totum venalium Boum Hungaricorum, praesertim Gallicziensibus insuper, Moldavicis et Valachicis auctum Numerum ita exhaurit, ut nihil ultra pro Commercio supersit. Solent insuper Iaurinenses, Sopronienses, aliique partium illarum Lanii in distinctas Societates coire: integros greges partim in Pesthiensibus et Vacziensibus nundinis, partim in ipsis etiam Praediis coemere: horumque partem ad Szenczienses, partim ad Sopronienses Nundinas depellere. Ad illas Austriaci, Moravi et Bohemi, ad has Styrii Mercatores aut Lanii comparent, necessariamque sibi faciunt provisionem. Et tamen notabilis adhuc Animalium horum pars in Regno saepe invendita manet.

Maiales qui in Hungarico Commercio girant, perinde non sunt omnes domesticae procreationis. Maximam eorum partem Turcicae Provinciae subministrant. Utriusque Ordinis haec animalia iterum in Germanicas tantum Provincias educuntur. E Croatia quidem et Sclavonia vicinioribusque his Hungaricis Comitatibus per Scalam Soproniensem in Austriam: e mediteraneis Comitatibus, ubi in deffectu Sylvarum Turcico Tritico saginari solent, per Scalam Posoniensem Viennam. Denique e Superioribus Sylvosis partibus per Comitatum Nittriensem, et passum Leupig in Moraviam. In Styriam et Carnioliam exigua tantum eorum quantitas ex immediate advicinantibus Comitatibus depelli solet.

Peccudum id est ovium et agnorum plurima pariter in Austriam est eductio. Neque hunc, neque cum Maialibus Quaestum Soli Domestici Quaestores peragunt. Veniunt e Superiori praesertim Austria, qui toto fermê anno in Regno commorantur. Animalia haec per concernentes Nundinas conquirunt, sicque eorum Greges ad Provinciam suam per partes transmittunt.