CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-28+02:00. Nodus 687953 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/687953.

Nodus 687953 in documento skerle-n-status.xml


§.83. Domesticum notabilis Frumenti Distractionis Emporium.

Et haec sunt extera distrahendi Frumenti Emporia. Domesticum pro adiacentibus Comitatibus notabilis Frumenti distractionis Emporium efficiunt Montanae Civitates et Districtus. Ac ipsi quidem tam Regii, quam privatorum Monticolae Frumentum in Computum promeritae mercedis e Depositoriis Regiis, quae directio Montana, coemptis per fertiliores, qui propius adiacent Comitatus frugibus replet, plerumque accipere solent, reliqua Districtus Schemnicziensis, Cremnicziensis et Neozoliensis Populatio a Barsiensi, Strigoniensi, Honthensi, Neogradiensi et in parte Hevessiensi Comitatu providetur.

Districtus Szomolnokiensis magnaque non tantum Monticolarum, sed reliqua etiam Comitatuum Gömoriensis, Abaujvariensis et Scepusiensis Populationis Pars, suam a Comitatibus Zempliniensi et Borsodiensi accipit provisionem.

Districtui Nagy Bánya et Marmatiae Szathmariensis et Bihariensis Comitatus frumentum subministrant. In omnes autem hos Districtus frumentum e remotioribus etiam partibus per hebdomadales intermediorum etiam Locorum Nundinas quasi gradatim promovetur.

Denique Banaticum fodinalem Districtum Emporium Temesvariense per intermedias minoris nominis Scalas pariter providere consvevit.