CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 687920 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/687920.

Nodus 687920 in documento skerle-n-status.xml


§.82. Extera et Stabilia distractionis Frumenti Emporia.

Per omnes hos passus ephemera tantum est Hungarici Frumenti evectio, Austria iam stabile etiam extra Casum penuriae educendo frumento emporium praebet, quantitatem tamen maior aut minor Provinciae necessitas determinat. In hanc et axe et per aquam Frumentum Hungaricum devehitur, pro axe Sopronium Scalam praebet; in hanc enim Urbem magna frumenti Copia ad Singulas Hebdomadales Nundinas e vicinis etiam Comitatibus importatur, quod partim a comparentibus eo Austriacis, partim etiam a Domesticis Mercatoribus coemitur. Frumentum hoc plerumque aut Neostadium, aut ad molas Leitenses continuo devehi, quandoque tamen seu deffectu vectorum, seu sub spe futuri maioris pretii ad Depositoria reponi solet.

Devehendo per Danubium Frumento in Austriam Scalam praebent Baja Vaczium, Iaurinum, Comaromium et Mosonium ultra enim raro Navigatio procedit. Hic fruges deponuntur, et a Concurrentibus eorsum Quaestoribus versus Viennam promoventur. Plerumque illud ad hebdomadales intermediorum Locorum Nundinas inde devehitur, donec ad Fischament quasi gradatim pertingat. Quaestores Loci huius illud ordinarie in adiacentibus molis Commoliri curare, sicque farinam tantum Viennam promovere solent. Neque enim Viennenses molae Commoliendo tanto, quo Urbs haec eget frumento sufficiunt. Solent tamen Quaestores Frumenti e vicinioribus Austriae Locis illud etiam axe devehere. Postquam distantia Loci Sumptuosum efficit transportum, viam Navigationis ineunt. Et tum viciniores iterum Danubio adiacentes Comitatus evacuant. Si hi non sufficiant, pro ratione necessitatis Iaurinum, Vaczium Bajam gradatim se convertunt. Si Summa sit necessitas plane Neo-plantam descendunt. Omnes autem ferê hi transportus aquatici per Nautas Iaurinenses et Comaromienses perficiuntur.

Minus, sed perinde stabile eductionis Frumenti Emporium Moravia praebet, nam et in hanc e Scala Mosoniensi et e vicinioribus Comitatibus Posoniensi Nittriensi Trenchiniensi, ac praesertim Szeredino, Vagh-Ujholino Galgoczio et Trenchino aliqua frumenti Quantitas quotannis educitur: evehitur etiam pars aliqua adversa Morava Znaimium, et si fluvius iste ut nunc sub opere est debite regulatus fuerit, evectio haec notabile accipere poterit incrementum: minus adhuc emporium Transylvania praebet, in hanc tamen etiam aliqua frumenti pars ex emporio Aradiensi et Temesvariensi quotannis exportatur.