CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-28+02:00. Nodus 687707 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/687707.

Nodus 687707 in documento skerle-n-status.xml


§.79. Mechanicus Commercii Cursus, Ordinarie per sic dictas Scalas procedit.

Quis sit Commercii Hungarici Status multa quidem in §phis ubi de Fabricarum Statu, de Vectigalis Systemate, et de viarum Navigationisque Obiecto agebatur, iam praemissa sunt, ut tamen completa huius etiam obiecti Idaea efficiatur, explanandum restat: quis sit mechanicus eius cursus? Id est ad quae Emporia? Per quas Scalas Singulus Commercii Articulus tendat? Cum quibus Provinciis activum? Cum quibus item passivum Commercium Hungaria habeat? Denique quae sit Hungarici Commercii Billanx?

Quod primum attinet: in Regione ubi Commercium iam plane effloruit, nullae nundinae vigent, victualia, aliaeque pro immediata Consumptione neccesariae merces quotidie venui prostant. Negotiatio omnis per Contractus, qui nulli tempore, aut Loco affixi sunt geritur.

In Hungaria mechanicus Commercii Cursus adhuc per Nundinas procedit. In hebdomadalibus quidem potissimum victualia, et paucae pro proprio emptoris usu necessariae merces exponuntur, quandoque tamen in his etiam, praesertim frumentum pro ulteriori Quaestu coemi solet. Annuales ê converso praecipuum toti Commercio Hungarico Vehiculum praebent. Ad has Frumentum, Peccora, alia Naturae Producta uti et Artefacta Opificum et pro Locali Consumptione, et pro ulteriori Quaestu conferri: ad has Germanici etiam (exteros enim Flos Commercii necdum allicuit) Quaestores merces suas deportare solent. In annuis Centralis Emporii Pesthiensis Nundinis Germanici Quaestores cum Domesticis quoad necessaria sibi Hungarica Producta, et hi vicissim quoad Germanica Artefacta potissimum Contractus concludere consveverunt.

Habet tamen Hungaria suas uti aliae Regiones Scalas, per quas Commercium ad Centrum et vicissim procedit. Centrale Commercii Hungarici emporium est Pesthinum et respective Buda. In hoc plurimi Primari Mercatores aut habitationem, aut Certae negotiationis suae sedem defixerunt, Scalae eius versus Austriam Moraviam et Silesiam (Bohemiam enim immediate non contingit) sunt: Iaurinum, Comaromium, Posonium et in parte Mosonium versus Galliciam Cassovia, Eperiessinum et Leutsovia; versus Transylvaniam Debreczinum, Szegedinum et Temesvarinum: versus Turcicas Provincias Neoplanta, et Zemlinum, versus Littorale et respective Styriam hactenus Pettovium et Tergestum fuit. Iam Spes est quod horum Locum Canisa, Carlostadium et Flumen occupatura sint; si id eveniat, Centrale Hungariae Commercium nullam Styriam versus Scalam habebit, collateralis tantum Graecio et Pettovio in viciniores Comitatus Communicatio vigebit, uti id quoad Carnioliam actu etiam usu venit. In Scalis his solent se Secundarii Mercatores defigere, qui seu a primariis, seu etiam a viciniore Centro Commercii, Secundario Mercatore, necessariis sibi exteris mercibus se providere, ê converso Producta illa, quibus primarii Mercatores egent, in Districtu suo colligere et transmittere solent.

Subalternum, sed respective Tibiscanarum partium Capitale emporium est Debreczinum, quod et partes illas et aliquam Transylvaniae partem per Concernentes Scalas providere solet. Verum nulli eo adhuc exteri Quaestores comparent. Eiates Mercatores potissimum a Posoniensibus et Pesthiensibus primariis providentur, quandoque tamen necessarias pro Districtu suo merces, in nundinis Pesthiensibus ab ipsis Germanis Mercatoribus directê accipiunt.