CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 687640 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/687640.

Nodus 687640 in documento skerle-n-status.xml


Exsiccatio Palludum Alba Regalensium suscepta

Exsiccandis e converso per efformandum fluvio Sárviz, qui eas efficit alveum Palludibus Comitatus Albaregalensis manus effective ea ratione admota fuit, ut Dominia necessarios per Terrenum suum Sumptus suppeditent, si quod vero id recusaret, rata eius Publicis etiam impensis perficiatur, usus tamen exsiccandae hac ratione Plagae penes Publicum tamdiu permaneat? Donec impensi in eam Sumptus compensentur. Verum opus hoc quod ab influxu Sarvizÿ in Danubium ad Battam inchoari debuisset, supra Albam regalem praepostere inceptum, usque tamen Limites Comitatus Albensis perductum fuit. Comitatus Tolnensis ad id ut alveum hunc continuet, et in Danubium educat, nulla ratione perduci potuit. Utrumque hoc opus Directioni Comitis Sigrai Concreditum fuit. In amplissima illa, quae Tibiscanos occupat Comitatus Palludum Sede notabiles sed haud magno cum fructu Labores sub directione Comitis Antonii Károlyi susceptae fuere, nimirum regulatus fuit Samusii Cursus, et per id aliquot quas ille formabat Palludes reipsa exsiccabantur. Verum Comitatus Szabolesensis per ipsam hanc regulationem Terrena sua magis adhuc inundari querulabatur. Id, quod reipsa facile evenire potest: si superiori fluvio promptus refluxus procuretur, antequam inferior in quem ille influit, reguletur. Admota etiam fuit manus exsiccandae Paludi Essediensi eoque Labor perductus, ut magna Terreni pars reipsa exsiccata fuerit. Verum seu quod fluvii Crisii, in quos Palludi huic effluxus procurari debuit praevie regulati non fuerint, seu quod nulla postea in Conservationem iam efformatorum Canalium Opera impensa sit, nec hi Labores seu notabilem seu stabilem fructum produxerunt.