CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 687616 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/687616.

Nodus 687616 in documento skerle-n-status.xml


Proiectum exsiccandi Districtus Hanszags, et Stagnorum Förtöiensium

Ut Palludes quas per varias Regni partes immensum ferme Spacium occupant exsiccentur adhuc Augusta Maria Theresia distinctos in respectivis Districtibus Commissarios, qui Opus hoc dirigant, cum necessariis Geometris ordinavit. Proponebatur eotum ut per Stagna Lacus Fertő Paludesque Districtus Hanszags dicti in fluvium Rabam, non procul ab eius in Danubium influxu Canalis ducatur, quo ingens illa Palludum Plaga exsiccari possit. Cum opus hoc Comitatum Castriferrei, Soproniensem, Mosoniensem, et Iaurinensem iuxta respiciat, Convocati fuere omnium horum Comitatuum Deputati cum suis Geometris, adhibitus Hydraula Regni Krieger, necdum enim Hydraulicum Departamentum exstabat. Collata fuere Consilia, efformata Plana, Subducti Laboratorum et sumptuum calculi. Verum totum hoc Opus in quaestione illa quis? In qua proportione Comitatus concurrere debeat? Subinde adhaesit. Princeps tamen Eszterhazÿ ab Eszterház versus Iaurinum sat longum Canalem fodi curavit, sed cum multos transversos Canales duxerit, exiguam adiacentem tantum Terreni partem exsiccavit.