CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 687580 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/687580.

Nodus 687580 in documento skerle-n-status.xml


Canalis intra Tibiscum et Popradum

Denique proponebatur iam etiam efformandus ope fluviorum Hernandi, Ungs Laboren et Lanorecz in Popradum Canalis, Laborque hic B. Laurentio condam Orczy, qua Commissario Regio obvenerat. Cum Popradus in Danajecz, iste in Vistulam, hic vero in mare Balticum effluat, per Canalem hunc reserata fuisset Navigationi Hungaricae et omnibus suis navigabilibus fluviis postquam hi pro adversa navigatione debite aptati fuissent, in Balticum, adeoque in omnia etiam ulteriora maria, via: quod quidem Beneficium quibusvis impendendis in Opus hoc sumptibus praevaleret. Verum re penitius investigata compertum fuit molimini huic Longitudinem Ductus, altos praeruptos et Saxosos, qui eum intersecant montes, exiguum,3 quod fluvii illi vehunt aquae volumen, verbo naturam ipsam adversari.

Et haec fuere hactenus ad procurandos Artificiales Navigationis Canales partim acta partim tantum proposita.