CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 687457 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/687457.

Nodus 687457 in documento skerle-n-status.xml


Ramus ErsekUjvariensis

Ramum Ersek-Ujvarinum manu formatum esse fert traditio: per hunc longe facilius, quam magno Danubio navigabatur. Verum ramus hic seu per solitas aquarum vicissitudines, seu per susceptos praepostere Posonii aliquos labores Hydraulicos iam Anno 1780. Sabulo repleri coepit. Agitata fuere continuo de adferendo malo huic remedio, consilia: exmissi saepius Hydraulae, discussa, quae illi proposuerant Plana, operi ipsi manus identidem, sed semper incassum admota fuit. Seu Planorum vitio, seu ob non adhibitam ad Sufferendum in ipsa radice malum Sufficientem operam, ramus ille ita exaruit, ut nulla amplius per eum Navigatio pateat; sed Nautae cum Ventis, fluctibus exundationibus praesertim in adversa Navigatione in magno Danubio debeant colluctari. Quibus Operis et Sumptibus Summe Necessarius pro Navigatione Danubiana hic Canalis restitui possit? Necdum Calculus subductus est, quod pluribus Centenis millibus opus futurum sit, facile coniicere licet.