CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 687368 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/687368.

Nodus 687368 in documento skerle-n-status.xml


§.76. Collaterales Navigationis Canales, qui in Tibiscum ducunt.

Collaterales Tibisci Canales efficiunt, in partibus Superioribus Bodroghus Hernandus et Sajo, in inferioribus tres Crisii, Samusius et Marusius.

Bodroghus toto suo licet sat longo Cursu ferme ratibus tantum patet, nec adversam recipit Navigationem. Hernandus et Sajio vix a confluxu suo minora Navigia sustinent, et adversae Navigationi perinde minus idonei sunt. Fluviorum horum Navigatio exiguam Commercio materiam praebet, ferme enim ligna tantum per eos in inferiores Comitatus demittuntur.

Eadem est trium Crisiorum ratio, Samusius iam ad Deecs Transylvaniae Oppidum minores Naves sustinet, sed et huius Navigatio devehendo tantum Sali et Lignis hactenus subservit. Marusius iam ad Possessionem Lard in Transylvania ratibus sufficit. Postquam Hungariam subivit, minoribus etiam Navibus par est. Hoc quoque Canali Sal tantum et Ligna in inferiores Comitatus hactenus demittebantur, iam nunc pauca etiam alia Producta devehi coeperunt. Per fluvium hunc ab eius in Tibiscum influxu usque Transylvaniae Limites possent viae repulsuales, adeoque adversa navigatio instaurari; sed hoc tum primum operae pretium futurum videtur, ubi Tibiscus Danubio per intermedium Canalem iunctus et utriusque Navigatio debite regulata fuerit. Tum enim primum Ductus hic faciliorem reddet inter Hungariam et Transylvaniam Communicationem.

Savus in Turcico plures quidem habet Collaterales Canales, nimirum Verbacz, Bosnam Drinum et Moravam, qui omnes secunda aqua sat longo Spatio navigabiles sunt. In Ditione Austriaca unicum eiusmodi Canalem eidem Unna praebet, qui ad Ieszenovacz militarem confinii Banalis Locum Savo illabitur. Sub tempus confecti recentissimi Belli Turcici Statum militarem necessitas ipsa adegit, ut per fluvium hunc Commeatum Militarem usque Kosztajniczam adversa aqua transponere debuerit, licet construendis per hunc tractum repulsualibus viis, nunquam hactenus manus admota fuerit. Cum Kosztajnicza Segniam brevior sit, quam Carlostadio per Continentem via, Segnienses regulationem fluvii huius efflagitarunt. Verum cum totus hic fluvius per Statum Militarem defluat, obiectum etiam hoc ad eius agenda refertur.

Ubi nullus Naturalis Canalis adest, et tamen Communicationem per aquam utilitas Commercii exposcit neque adeo Solum reluctatur, ibi artificiales etiam canales duci consveverunt. Videndum itaque restat, quid hactenus in Hungaria hoc in genere factum, quod tantum propositum, neque tamen effectuatum fuit? Quod ut clarius appareat, iuvat ea, quae reipsa Navigationis causa acta sunt ab illis, quae exsiccandarum tantum Palludum gratia suscipiebantur, separare.